| Ἰδέας uero, id est formas omnium, simplices | 1.6.1 |
| et aeternas esse nec corporales tamen; esse autem ex | |
| his, quae deus sumpserit, exempla rerum quae sunt | |
| eruntue; nec posse amplius quam singularum | |
| specierum singulas imagines in exemplaribus inue- | 5 |
| niri gignentiumque omnium, ad instar cerae, formas | |
| et figurationes ex illa exemplorum inpressione | |
| signari. | |
| Οὐσίας, quas essentias dicimus, duas esse ait, per | |
| quas cuncta gignantur mundusque ipse; quarum | 10 |
| una cogitatione sola concipitur, altera sensibus | |
| subici potest. Sed illa, quae mentis oculis conpre- | |
| henditur, semper et eodem modo et sui par ac | |
| similis inuenitur, ut quae uere sit; at enim altera | |
| opinione sensibili et inrationabili aestimanda est, | 15 |
| quam nasci et interire ait. Et, sicut superior uere | |
| esse memoratur, hanc non esse uere possumus | |
| dicere. | |
| Et primae quidem substantiae uel essentiae | |
| primum deum esse et mentem formasque rerum | 20 |
| et animam; secundae substantiae, omnia quae | |
| informantur quaeque gignuntur et quae ab substan- | |
| tiae superioris exemplo originem ducunt, quae | |
| mutari et conuerti possunt, labentia et ad instar | |
| fluminum profuga. Adhuc illa, quam dixi, intelli- | 25 |
| gendi substantia quoniam constanti nititur robore, | |
| etiam quae de ea disputantur ratione stabili et | |
| fide plena sunt. At eius, quae ueluti umbra et | |
| imago est superioris, rationes quoque et uerba, | |
| quae de ea disputantur, inconstanti sunt disciplina. | 30 |