| Initium omnium corporum materiam esse | 1.7.1 |
| memorauit; hanc et signari inpressione formarum. | |
| Hinc prima elementa esse progenita, ignem et | |
| aquam et terram et aera. Quae si elementa sunt, | |
| simplicia esse debent neque ad instar syllabarum | 5 |
| nexu mutuo copulari, quod istis euenit, quorum | |
| substantia multimoda [multi] potestatum coitione | |
| conficitur. Quae quum inordinata permixtaque | |
| essent, ab illo aedificatore mundi deo ad ordinem | |
| numeris et mensuris in ambitum deducta sunt. | 10 |
| Haec e plurimis elementis ad unum redacta esse. | |
| Et ignem quidem et aera et aquam habere originem | |
| atque principium ex trigono, qui sit anguli recti, | |
| imparibus <lateribus>; terram uero de recti[s] | |
| quidem anguli[s] trigonis, sed fastigiis paribus, esse. | 15 |
| Et prioris quidem formae tres species exsistere; | |
| pyramidem, octangulam et uigintiangulam sphae- | |
| ram. Et pyramidem figuram ignis in se habere, | |
| octangulam uero aeris, angulatam uicies sphaeram | |
| aquae dicatam esse; aequipedum uero trigonum | 20 |
| efficere ex sese quadratum, κύβον, quae terrae sit | |
| propria. Quapropter mobilem pyramidis formam | |
| igni dedit, quod eius celeritas agitationi huius | |
| uideatur esse consimilis. Secundae uelocitatis | |
| octangula sphaera est; hanc aeri detulit, qui | 25 |
| leuitate et pernicitate post ignem secundus esset. | |
| Vicen[i]alis sphaera loco tertio est; huius forma | |
| fluuida et uolubilis aquae similior est uisa. Restat | |
| tesserarum figura, quae cum sit inmobilis, terrae | |
| constantiam non absurde sortita est. Et alia initia | 30 |
| inueniri forsitan posse ait, quae deo nota sint uel | |
| ei qui sit diis amicus. |