| Sed de primis elementis, igni et aqua cete- | 1.8.1 |
| risque, et illa constare particulatim animalium et | |
| inanimantium corpora; mundumque omnem ex | |
| omni aqua totoque igni et aeris uniuersitate | |
| cunctaque terra esse factum, et non solum nullam | 5 |
| horum partem extra orbem relinqui, sed <ne> | |
| uim quidem eius [et] extrinsecus inueniri. Haec | |
| autem inuicem ex se intra se apta et conexa esse; | |
| idcircoque in igne atque terra aquae et aeri est situs, | |
| et, sicut ignis aeri cognatione coniungitur, ita | 10 |
| humor adfinitati terrenae iugatur. Hinc unum esse | |
| mundum in eoque omnia nec relictum locum, in | |
| quo alius, nec elementa superesse, ex quibus | |
| alterius mundi corpus possit esse. Ad haec ei adtri- | |
| buta est perpetua iuuentas et inuiolata ualetudo; | 15 |
| eoque nihil praeterea extrinsecus est relictum, | |
| quod corrumpere posset ingenium eius et, si | |
| superesset, non eum laederet, cum ita apud se ex | |
| omni parte conpositus atque ordinatus foret, ut | |
| aduersantia et contraria naturae disciplinaeque | 20 |
| eius officere non possent. | |
| Idcirco autem perfectissimo et pulcherrimo | |
| mundo instar pulchrae et perfectae sphaerae a | |
| fabricatore deo quaesitum est, ut sit nihil indigens, | |
| sed operiens omnia coercensque contineat, pulcher | 25 |
| et admirabilis, sui similis sibique respondens. Hinc | |
| illud etiam: <cum> septem locorum motus habe- | |
| antur, progressus et retrocessus, dexteriores ac | |
| sinistri, sursum etiam deorsumque nitentium et | |
| quae in gyrum circuitumque torquentur, sex | 30 |
| superioribus remotis, haec una mundo relicta est | |
| sapientiae et prudentiae propria, ut rationabiliter | |
| uolueretur. Et hunc quidem mundum nunc sine | |
| initio esse dicit, alias originem habere natumque | |
| esse: nullum autem eius exordium atque initium | 35 |
| esse ideo quod semper fuerit; natiuum uero uideri, | |
| quod ex his rebus substantia eius et natura constet, | |
| quae nascendi sortitae sunt qualitatem. Hinc et | |
| tangitur et uidetur sensibusque corporeis est | |
| obuius. Sed quo ei nascendi causam deus praestitit, | 40 |
| ideo inmortali perseuerantia est semper futurus. |