| Animam uero animantium omnium non esse | 1.9.1 |
| corpoream nec sane perituram, cum corpore fuerit | |
| absoluta, omniumque gignentium esse seniorem; | |
| atque ideo et imperitare et regere ea quorum curam | |
| fuerit diligentiamque sortita; ipsamque semper | 5 |
| et per se moueri, agitatricem aliorum, quae natura | |
| sui inmota sunt atque pigra. Sed illam, fontem | |
| animarum omnium, caelestem animam, optimam | |
| et sapientissimam uirtute esse genetricem, sub- | |
| seruire etiam fabricatori deo et praesto esse ad | 10 |
| omnia inuenta eius pronuntiat. Verum substantiam | |
| mentis huius numeris et modis confici congeminatis | |
| ac multiplicatis augmentis incrementisque per se | |
| et extrinsecus partis; et hinc fieri ut musice | |
| mundus et canore moueatur. | 15 |
| Naturasque rerum binas esse, et earum alteram | |
| esse, quam quidem δοξαστὴν appellat ille et quae | |
| uideri oculis et adtingi manu possit; alteram, | |
| quae ueniat in mentem, cogitabilem et intellegi- | |
| bilem; detur enim uenia nouitati uerborum, rerum | 20 |
| obscuritatibus seruienti. Et superiorem quidem | |
| partem mutabilem esse ac facilem contuenti, hanc | |
| autem, quae mentis acie uidetur et penetrabili | |
| cogitatione percipitur atque concipitur, incorrup- | |
| tam, inmutabilem, constantem eandemque et | 25 |
| semper esse. Hinc et duplicem rationem interpreta- | |
| tionemque dicit: namque illa uisibilis fortuita et | |
| non ita perseueranti suspicione colligitur, at haec | |
| intellegibilis uera, perenni et constanti ratione | |
| probatur esse. | 30 |