| Globorum uero caelestium, nexorum inter | 1.11.1 |
| se per uices mutuas, omnium supremum esse eum | |
| qui inerrabili meatu censetur; eius amplexu | |
| ceteros coerceri. Et esse ἀπλανέσι primum ordinem, | |
| secundum Saturno datum, Ioui tertium, Martem | 5 |
| quartum tenere, quintum Mercurio dari, sextum | |
| Veneris esse, septimum solis itineribus incendi, | |
| octauum metiri lunam. | |
| Exinde elementis omnia ac principiis occupari. | |
| Ignem ante alia superiorem esse, mox aeris locum, | 10 |
| hinc aquae proximum et tunc globum terrae in | |
| medio situm, aequalem loco ac figura, inmobilem | |
| stare. Hos astrorum ignes sphaeris adfixos perpetuis | |
| atque indefessis cursibus labi, et hos animalis deos | |
| dicit esse; sphaerarum uero ingenium ex igni | 15 |
| coalitum et fabricatum. | |
| Iam ipsa animantium genera in quattuor species | |
| diuiduntur, quarum una est ex natura ignis eius- | |
| modi qualem solem ac lunam uidemus ceterasque | |
| siderum stellas, alterum ex aeria qualitate—hanc | 20 |
| etiam daemonum dicit—, tertium ex aqua terraque | |
| coalescere; et mortale genus corporum ex eo diuidi | |
| terrenum atque terrestre—sic enim ἔγγειον et | |
| ἐπίγειον censui[t] nuncupanda—terrenumque | |
| esse arborum ceterarumque frugum, quae humi | 25 |
| fixae uitam trahunt, terrestria uero quae alit ac | |
| sustinet tellus. | |
| Deorum trinas nuncupat species, quarum est | |
| prima unus et solus summus ille, ultramundanus, | |
| incorporeus, quem patrem et architectum huius | 30 |
| diuini orbis superius ostendimus; aliud genus est | |
| quale astra habent ceteraque numina, quos caeli- | |
| colas nominamus; tertium habent, quos medio- | |
| ximos Romani ueteres appellant, quod [est] sui | |
| ratione, sed <et> loco et potestate diis summis | 35 |
| sunt minores, natura hominum profecto maiores. |