| Sed omnia quae naturaliter et propterea | 1.12.1 |
| recte feruntur prouidentiae custodia gubernantur | |
| nec ullius mali causa deo poterit adscribi. Quare | |
| nec omnia ad fati sortem arbitratur esse referenda. | |
| Ita enim definit: prouidentiam esse diuinam | 5 |
| sententiam, conseruatricem prosperitatis eius, cuius | |
| causa tale suscepit officium; diuinam legem esse | |
| fatum, per quod ineuitabiles cogitationes dei atque | |
| incepta conplentur. Vnde si quid prouidentia geri- | |
| tur, id agitur et fato, et quod fato terminatur | 10 |
| prouidentia debet susceptum uideri. Et primam | |
| quidem prouidentiam esse summi exsuperantissi- | |
| mique deorum omnium, qui non solum deos | |
| caelicolas ordinauit, quos ad tutelam et decus per | |
| omnia mundi membra dispersit, sed natura etiam | 15 |
| mortales eos, qui praestarent sapientia ceteris ter- | |
| renis animantibus, ad aeuitatem temporis [s]edidit | |
| fundatisque legibus reliquarum dispositionem ac | |
| tutelam rerum, quas cotidie fieri necesse est, diis | |
| ceteris tradidit. Vnde susceptam proui[de]nciam | 20 |
| dii secundae prouidentiae ita nauiter retinent, ut | |
| omnia, etiam quae caelitus mortalibus exhibentur, | |
| inmutabilem ordinationis paternae statum teneant. | |
| Daemonas uero, quos Genios et Lares possumus | |
| nuncupare, ministros deorum arbitra[n]tur custo- | 25 |
| desque hominum et interpretes, si quid a diis | |
| uelint. | |
| Nec sane omnia referenda esse ad uim fati | |
| puta[n]t, sed esse aliquid in nobis et in fortuna esse | |
| non nihil. Et fortunae quidem inprouidos casus | 30 |
| ignorari a nobis fatetur; instabile enim quiddam | |
| et incurrens intercedere solere, quae consilio fuerint | |
| et meditatione suscepta, quod non patiatur medi- | |
| tata ad finem uenire. Et tunc quidem cum inpedi- | |
| mentum istud utiliter prouenit, res illa felicitas | 35 |
| nominatur; at ubi repugnationes istae nociuae | |
| erunt, infelicitas dicitur. Omnium uero terrenorum | |
| nihil homine praestabilius prouidentia dedit. |