| Quare idem bene hominis pronuntia[n]t | 1.13.1 |
| esse animam corporis dominam. At enim cum tres | |
| partes animae ducat esse, rationabilem, id est | |
| mentis optumam portionem, hanc ait capitis arcem | |
| tenere; irascentiam uero procul a ratione ad domi- | 5 |
| cilium cordis deductam esse obsequique eam in | |
| loco respondere sapientiae; cupidinem atque ad- | |
| petitus, postremam mentis portionem, infernas | |
| abdominis sedes tenere ut popinas quasdam et | |
| latrinarum latebras, deuersoria nequitiae atque | 10 |
| luxuriae; relegatam uero idcirco longius a sapientia | |
| hanc partem uideri, ne inportuna uicinitate ratio- | |
| nem consulturam desuper cunctorum saluti in ipsa | |
| cogitationum utilitate turbaret. Totum uero homi- | |
| nem in capite uultuque esse; nam prudentiam | 15 |
| sensusque omnis non alias quam illa parte cor- | |
| poris contineri. Cetera enim membra ancillari et | |
| subseruire capiti, cibos et alia subministrare, | |
| uectare etiam sublime po[s]situm ut dominum | |
| atque rectorem prouidentiaque eius a periculis | 20 |
| uindicari. Sed machinamenta, quibus ad sentiendas | |
| et diiudicandas qualitates sensus instructi sunt, | |
| ibidem erga regiam capitis constituta esse in | |
| conspectu rationis, ut intellegendi ac persentis- | |
| cendi ueritas adiuuetur. | 25 |