| Sensus uero ipsi ad ea quae sunt sensibilia | 1.14.1 |
| apte conposita natura intellegentiam cognatam | |
| tenent. Ac primo oculorum acies gemellas perluci- | |
| das et quadam luce uisionis inlustres noscendi | |
| luminis officium tenere. Auditionem uero, aeriae | 5 |
| naturae participem, aeris nuntiis percipere sonores. | |
| Iam gustatus solutiores esse sensus ideoque umi- | |
| dioribus et aquosis potius commodatos. Tactum | |
| etiam terrenum atque corporeum solidiora quaeque | |
| contingi offendique possunt sentire. Eorum etiam | 10 |
| quae corrupta mutantur separata intellegentia est; | |
| in media namque regione oris nares natura consti- | |
| tuit, quarum bifori uia odor cum spiritu commeat. | |
| Conuersiones autem mutationesque odoratus causas | |
| dare easque de corruptis uel adustis uel mitescen- | 15 |
| tibus aut madefactis sentiri, cum quidem ea, quae | |
| feruntur uapore uel fumo exhalantur, odorum | |
| uiis iudicium sensusque succedunt; nam res[istent] | |
| integrae et aer purus numquam eiusmodi auris | |
| inficiunt eos. | 20 |
| Sensus quidem ipsi communes nobis sunt cum | |
| ceteris animantibus; at enim hominis sollertia | |
| eiusmodi diuino beneficio instructior auctiorque, | |
| quod auditus illi est uisusque praestantior. Oculis | |
| namque metitus est caelum siderumque circuitus | 25 |
| et astrorum obitus atque ortus eorumque cum | |
| significatibus spatia conprehendit, ex quo pulcher- | |
| rimus et uberrimus fons ille philosophiae profluxit. | |
| Auditu uero quid homini magnificentius potuit | |
| euenire, per quem prudentiam sapientiamque | 30 |
| condisceret numerosque orationis metiretur ac | |
| modos faceret fieretque ipse totus modulatus ac | |
| musicus? Lingua et dentium uallum et ipsius | |
| osculi uenustas accessit. Quod quidem aliis ani- | |
| mantibus ad explendam uictus necessitatem infe- | 35 |
| rendasque uentri copias conparatum est, sed homini | |
| promptuarium potius rectae rationis et suauissimae | |
| orationis hoc datum est, ut, quae prudentia corde | |
| conceperit, ea sensa promat oratio. |