| Sed totius corporis habitus et figura | 1.15.1 |
| membrorum alia condicione sunt optuma, alia | |
| longe peiora: inferiora reguntur optimatium | |
| praestantia et ipsa ministerium suggerunt victuale. | |
| Pedes ceteraque umerorum tenus capiti oboediunt. | 5 |
| At superciliorum saepes praemuniunt oculis, ne | |
| desuper proruat, quod teneras uisiones mollesque | |
| perturbet. Pulmones loco ac sui genere cordi plu- | |
| rimum consulunt, cum exardescit ira trepidansque | |
| celerioribus motibus uertex cordis ipsius, madens | 10 |
| sanguine, pulmonum excipitur mollitia, siti, frigore. | |
| Lienem uero iocineri non frustra esse finitimum, ut | |
| eius redundantiam participatis haustibus releuet | |
| abstergeatque ea quae sordium fuerint purumque ac | |
| sincerum praestet, quod maxime fibris est commo- | 15 |
| dum. Ventrem hiris intestinorum circumplexum et | |
| nexibus inpeditum esse, ne esculenta et potulenta | |
| sese penetrarent, sed ut retenta paulisper utilitatem | |
| sui ac censum animantibus exhiberent; nam [ne] | |
| exhaustis et labentibus usque <quae> inferuntur, | 20 |
| momentis omnibus adpetendi cibi necessitas inmi- | |
| neret et ad hoc unum occupari nobis dies noctesque | |
| esset necesse. |