| Visceribus ossa sunt tecta; eadem reuincta | 1.16.1 |
| sunt neruis. Et tamen ea quae sunt internuntia | |
| sentiendi sic sunt operta uisceribus, ne crassitudine | |
| sensus hebetentur. Illa etiam, quae iuncturis et | |
| copulis nexa sunt, ad celeritatem facilius se | 5 |
| mouendi, haud multis sunt inpedita uisceribus. | |
| Denique ipsius capitis uerticem specta: contectum | |
| tenui cute capillisque hirsutum uidebis aduersum | |
| uim frigoris et caloris. At enim illae opi[t]mae sunt | |
| partes quas labor subigit, ut femina ipsaque sessi- | 10 |
| tandi regio est. Quid de cibatu ipso loquar, quem | |
| itinera ex utero manantia, fibris iecoris adiuncta, | |
| dispertiunt in cruoris habitudinem uersum, ut | |
| eum ex eo loco per omnes artus natura sollers | |
| deriuari faciat? Sed e regione cordis uenarum | 15 |
| meatus oriuntur, per pulmonum spiracula uiuaci- | |
| tatem transferentes, quam de corde susceperint, et | |
| rursus ex illo loco diuisae per membra totum | |
| hominem iuuant spiritu[m]. Hinc illae anhelandi | |
| uices haustae redditaeque alterno modo, ne mutuis | 20 |
| inpediantur occursibus. Venarum diuersae sunt | |
| qualitates, quas ad procreandum e regione ceruicum | |
| per medullas renum commeare et suscipi inguinum | |
| loco certum est et pulsu uenarum genitale semi- | |
| nium humanitatis exire. | 25 |