| At cum totius corporis <tres> dicat | 1.17.1 |
| esse substantias, primam uult uideri ex igni et | |
| aqua et ceteris elementis, aliam ex consimilibus | |
| partibus uiscerum, ossiculorum, cruoris et cetero- | |
| rum, tertiam de discrepantibus diuersisque mem- | 5 |
| bris, id est capite, utero et articulis disparibus. | |
| Vnde et substantia, quae de simplicibus constat | |
| elementis, si id quod necessitate uictus extrinsecus | |
| adrogatur commodo congruit et generi singulorum, | |
| qualitatem corporis temperiemque custodit, et | 10 |
| illis, quae de consimilibus, robur auget et iis, quae | |
| inter se disparia supra diximus, pulchritudinem | |
| nutrit; et simul[abo] aequalitas ista sicci <atque> | |
| umidi, feruentis ac frigidi sanitatem, uires speciem- | |
| que largitur, sicuti illa intemperans atque inmo- | 15 |
| derata permixtio singulis uniuersisque uitiatis | |
| animal celeri exitio corrumpit. |