| Tripertitam animam idem dicit: primam | 1.18.1 |
| eius rationabilem esse partem, aliam excandescen- | |
| tiam uel inritabilitatem, tertiam adpetitus; ean- | |
| dem cupiditatem possumus nuncupare. Sed tunc | |
| animanti sanitatem adesse, uires, pulchritudinem, | 5 |
| cum ratio totam regit parentesque ei inferiores | |
| duae partes concordantesque inter se iracundia et | |
| uoluptas nihil adpetunt, nihil commouent, quod | |
| inutile esse duxeri[n]t ratio. Eiusmodi ad aequa- | |
| bilitatem partibus animae temperatis, corpus nulla | 10 |
| turbatione frangitur. Alioquin inuehit aegritudi- | |
| nem atque inualentiam et foeditatem, cum inconpo- | |
| sitae et inaequales inter se erunt, cum irascentiam | |
| et consilium subegerit sibique subiecerit cupiditas | |
| aut cum dominam illam reginamque rationem, | 15 |
| obsequente licet et pacata cupidine, ira flagrantior | |
| uicerit. Sed aegritudinem mentis stultitiam esse | |
| dicit eamque in partes duas diuidit; harum unam | |
| inperitiam nominat, aliam insaniam uocat; et | |
| inperitiae morbum ex gloriosa iactatione contin- | 20 |
| gere, cum eorum, quorum ignarus est, doctrinam | |
| aliquis scientiamque mentitur; furorem uero pes- | |
| sima consuetudine et libidinosa uita solere euenire | |
| hancque insaniam nominari, quam uitiosa qualitas | |
| corporis prodit, cum ea quae rationi sunt parata | 25 |
| in ipso uertice inportunis angustiis coartantur. At | |
| enim hominem tunc esse perfectum, cum anima | |
| et corpus aequaliter copulantur et inter se conue- | |
| niunt sibique respondent, ut firmitas mentis | |
| praeualentibus corporis uiribus non sit inferior; | 30 |
| corporis uero tunc natiuis incrementis augetur, cum | |
| ualitudinis ratio procurata salubriter modum neces- | |
| sarii uictus nescit excedere nec ualitudo obteritur | |
| magnitudine externorum laborum nec pabuli sarcina | |
| inmoderatius inuecti uel non, ut oportet, digesti | 35 |
| distributique per corpus. Tunc enim artus ac mem- | |
| bra uigoris debiti modum et uires retinent, cum | |
| id quod infertur ad totius corporis conseruationem | |
| ueluti singillatim exaequatum cunctis partibus | |
| diuiditur. Verum enimuero tunc exitium copo† . . . | 40 |