LIBER II
  Moralis philosophiae caput est, Faustine fili, 2.1.1
ut scias quibus ad beatam uitam perueniri ratio-
nibus possit. Verum ut beatitudinem bonorum fine
ante alia contingere putes, ostendam quae de hoc
Plato senserit. Bonorum igitur alia eximia ac 5
prima per se ducebat esse, per praeceptionem
cetera bona fieri existimabat. Prima bona esse
deum summum mentemque illam, quam νοῦν idem
uocat; secundum ea quae ex priorum fonte pro-
fluerent esse animi uirtutes: prudentiam, iusti- 10
tiam, pudicitiam, fortitudinem; sed his omnibus
praestare prudentiam; secundam numero ac pote-
state continentiam posuit; has iustitiam sequi;
fortitudinem quartam esse. Differentiam hanc
bonorum esse constituit: partim diuina per se et 15
prima simplicia duci bona; alia hominum nec
eadem omnium existimari. Diuina quapropter esse
atque simplicia uirtutes animi, humana autem
bona eaque quorundam esse[nt], quae cum corporis
commodis congruunt, et illa quae nominamus 20
externa, quae sapientibus et cum ratione ac modo
uiuentibus sunt sane bona, stolidis et eorum usum
ignorantibus esse oportet mala.
MCP server: latin-mcp.packhum.org