| Bonum primum est uerum et diuinum | 2.2.1 |
| illud, optimum et amabile et concupiscendum, | |
| cuius pulchritudinem rationabiles adpetunt mentes | |
| natura duce instinctae ad[em] eius ardorem. Et | |
| quod non omnes id adipisci queunt neque primi | 5 |
| boni adipiscendi facultatem possunt habere, ad | |
| id feruntur quod hominum est, quod secundum | |
| nec commune multis est nec omnibus similiter | |
| bonum. Namque adpetitus et agendi aliquid | |
| cupido aut uer[b]o bono incitatur aut eo quod | 10 |
| uideatur bonum. Vnde natura duce cognatio quae- | |
| dam est cum bonis ei animae portioni[s], quae | |
| cum ratione consentit. Accidens autem bonum est | |
| et putatur, quod corpori rebusque uenientibus | |
| extrinsecus copulatur. Et illum quidem, qui natura | 15 |
| inbutus est ad sequendum bonum, non modo | |
| sibimet intimatum putat, sed omnibus etiam | |
| hominibus; nec pari aut simili modo, uerum | |
| [etiam] * * * unumquemque acceptum esse, | |
| dehinc proximis et mox ceteris, qui familiari usu uel | 20 |
| notitia iunguntur. |