| Hominem ab stirpe ipsa neque absolute | 2.3.1 |
| malum nec bonum nasci, sed ad utrumque procliue | |
| ingenium eius esse; habere semina quidem quae- | |
| dam utrarumque rerum cum nascendi origine | |
| copulata, quae educationis disciplina in partem | 5 |
| alteram debeant emicare; doctoresque puerorum | |
| nihil antiquius curare oportet quam ut amatores | |
| uirtutum uelint esse, moribus, institutis eos ad id | |
| prorsus inbuere, ut regere et regi discant magistra | |
| iustitia. Quare praeter cetera induci ad hoc eos | 10 |
| oportere, ut sciant quae sequenda fugiendaque | |
| sint, esse honesta et turpia, <plena> illa uolup- | |
| tatis ac laudis haec[tenus] dedecoris ac turpitu- | |
| dinis; honesta eadem, quae sunt bona, confidenter | |
| optare nos oportere. Tria genera ingeniorum ab | 15 |
| eo sunt conprehensa, quorum praestans et egregium | |
| appellat unum, alterum deterrimum pessimumque, | |
| tertium ex utroque modice temperatum medium | |
| nuncupauit; mediocritatis huius uult esse parti- | |
| cipes puerum docilem et uirum progredientem | 20 |
| ad modestiam eundemque commodum ac uenus- | |
| tum. Eiusmodi quippe medietatis inter uirtutes | |
| et uitia intercedere dicebat tertium quiddam, ex | |
| quo alia laudanda, alia culpanda essent. Inter | |
| scientiam <et inscientiam> ualidam <alteram | 25 |
| opinionem,> alteram falsam peruicaciae uanitate | |
| iactatam, inter pudicitiam libidinosamque uitam | |
| abstinentiam et intemperantiam posuit, fortitudini | |
| ac timori medios pudorem et ignauiam fecit. | |
| Horum quippe, quos mediocres uult uideri, neque | 30 |
| sinceras esse uirtutes nec uitia tamen mera et | |
| intemperata, sed hinc atque inde permixta esse. |