| Malitiam uero deterrimi et omnibus uitiis | 2.4.1 |
| inbuti hominis ducebat esse; quod accidere cense- | |
| bat, cum optima et rationabilis portio et quae etiam | |
| imperitare ceteris debet, seruit aliis, illae uero | |
| uitiorum ducatrices, iracundia et libido, ratione | 5 |
| sub iugum missa dominantur. Eandem malitiam | |
| de diuersis, abundantia inopiaque, constare; nec | |
| solum eam inaequalitatis uitio claudicare arbitra- | |
| tur, sed etiam incumbere dissimilitudine; neque | |
| enim posse[t] cum bonitate congruere, quae a | 10 |
| semetipsa tot modis discrepet et non solum | |
| disparilitatem, sed etiam inconcinnitatem prae se | |
| gerat. Tres quapropter partes animae tribus dicit | |
| uitiis urgueri: prudentiam indocilitas inpugnat, | |
| quae non abolitionem infert scientiae, sed contraria | 15 |
| est disciplinae discendi—huius duas ab eo species | |
| accipimus, inperitiam et fatuitatem, quarum inpe- | |
| ritia sapientiae, fatuitas prudentiae inueniuntur | |
| inimicae—, iracundiam audacia; in eius comita- | |
| tu[m] secuntur indignatio et incommobilitas— | 20 |
| —ἀοργησίαν sic interim dixerim—, quae non | |
| extinguit incitamenta irarum, sed ea stupore defigit | |
| inmobili. Cupiditatibus luxuriam, id est adpetitus | |
| adplicat uoluptatum et desideriorum ad fruendum | |
| potiendumque haustus inexplebiles. Ex hac manat | 25 |
| auaritia atque lasciuia, quarum altera liberalitatem | |
| coercet, altera inmoderatius fundendo patrimonia | |
| prodigit facultates. |