| Sed uirtutem Plato habitum esse dicit mentis | 2.5.1 |
| optime et nobiliter figuratum, quae concordem | |
| sibi, quietem, constantem etiam eum facit, cui | |
| fuerit fideliter intimata, non uerbis modo sed | |
| factis etiam secum et cum ceteris congruentem: | 5 |
| haec uero procliuius, si ratio in regni sui solio | |
| constituta adpetitus e[s]t iracundias semper [in]do- | |
| mitas et in frenis habet ipsaeque ita oboediunt, | |
| ut tranquillo ministerio fungantur. Vnimodam | |
| uero esse uirtutem, quod bonum suapte natura[e] | 10 |
| adminiculo non indiget, perfectum autem quod | |
| sit solitudine debet esse contentum. Nec solum | |
| aequalitas uerum etiam similitudo cum uirtutis | |
| ingenio coniungitur: ita enim secum ex parte | |
| omni congruit, ut ex se apta sit sibique respondeat. | 15 |
| Hinc et medietates easdemque uirtutes ac summi- | |
| tates uocat, non solum quod careant redundantia | |
| et egestate, sed quod in meditullio quodam uitio- | |
| rum sitae sint; fortitudo quippe circumsistitur | |
| hinc audacia, inde timiditate; audacia quidem | 20 |
| confidentiae fit abundantia, metus uero uitio | |
| deficientis audaciae. |