| Virtutum perfectae quaedam, inperfectae | 2.6.1 |
| sunt aliae; et inperfectae illae, quae in omnibus | |
| beneficio solo naturae proueniunt uel quae solis | |
| disciplinis traduntur et magistra ratione discuntur; | |
| eas igitur, quae ex omnibus constent, dicemus esse | 5 |
| perfectas. Inperfectas uirtutes semet comitari | |
| negat; eas uero, quae perfectae sint, indiuiduas | |
| sibi et inter se conexas esse ideo maxime arbitratur, | |
| quod ei, cui sit egregium ingenium, si accedat | |
| industria, usus etiam et disciplina, quam dux rerum | 10 |
| ratio fundauerit, nihil relinquetur, quod non uirtus | |
| administret. Virtutes omnes cum animae partibus | |
| diuidit et illam uirtutem, quae ratione sit nixa | |
| et est spectatrix diiudicatrixque omnium rerum, | |
| prudentiam dicit atque sapientiam; quarum | 15 |
| sapientiam disciplinam uult uideri diuinarum | |
| humanarumque rerum, prudentiam uero scientiam | |
| esse intellegendorum bonorum et malorum, eorum | |
| etiam, quae media dicuntur. In ea uero parte | |
| quae iracundior habeatur fortitudinis sedes esse | 20 |
| et uires animae neruosque ad ea inplenda, quae | |
| nobis seuerius agenda legum inponuntur imperio. | |
| Tertia pars mentis est cupidinum et desideriorum, | |
| cui necessario abstinentia comes est, quam uult esse | |
| seruatricem conuenientiae eorum, quae natura | 25 |
| recta prauaque sunt in homine. A displicentia[m] | |
| ad mediocritatem libido flectitur actusque uolup- | |
| tarios ratione huius dicit ac modestia coerceri. |