| Per has tres animae partes quartam uir- | 2.7.1 |
| tutem, iustitiam, aequaliter diuidentem se scien- | |
| tiamque causam esse dicit, ut unaquaeque por- | |
| tio[re] ratione ac modo ad fungendum munus | |
| oboediat. Hanc ille heros modo iustitiam nominat, | 5 |
| nunc uniuersae uirtutis nuncupatione conplectitur | |
| et item fidelitatis uocabulo nuncupat; sed cum | |
| ei a quo possidetur est utilis, beniuolentia est, at | |
| cum foras spectat et est fida speculatrix utilitatis | |
| alienae, iustitia nominatur. Est et illa iustitia, | 10 |
| quae quartum <in> uulgata diuisione uirtutum | |
| locum possidet, quae cum religiositate, id est | |
| ὁσιότητι, copulatur; quarum religiositas deum | |
| honori ac suppliciis diuinae rei mancipata est, illa | |
| uero hominum societatis et concordiae remedium | 15 |
| atque medicina est. Duabus autem aequalibus de | |
| causis utilitatem hominum iustitia regit, quarum | |
| est prima numerorum obseruantia et diuisionum | |
| aequalitas et eorum quae pacta sunt symbole, ad | |
| haec ponderum mensurarumque custodia et com- | 20 |
| municatio opum publicarum; secunda finalis est | |
| et ueniens ex aequitate partitio, ut singulis in | |
| agros dominatus congruens deferatur ac seruetur, | |
| [bonus] optimis optatior, minor non bonis; ad hoc | |
| bonus quisque natura et industria in honoribus et | 25 |
| officiis praeferatur, pessimi ciues luce careant | |
| dignitatis. Sed ille iustus in deferendo honore ac | |
| seruando modus est ei qui est suffragator bonorum | |
| et malorum subiugator, ut semper in ciuitate | |
| emineant quae sunt omnibus profutura, iaceant | 30 |
| et subiecta sint cum suis auctoribus uitia. |