| Quod facilius obtinebitur, si duobus exem- | 2.8.1 |
| plis instruamur: unius diuini ac tranquilli ac beati, | |
| alterius inreligiosi et inhumani ac merito intesta- | |
| bilis, ut pessimo quidem alienus et auersus a recta | |
| uiuendi ratione, <pro> facultate sua diuino illi | 5 |
| et caelesti bonus similior esse uelit. | |
| Hinc rhetoricae duae sunt apud eum partes, | |
| quarum una est disciplina contemplatrix bonorum, | |
| iusti tenax, apta et conueniens cum secta eius qui | |
| politicus uult uideri; alia uero adulandi scientia | 10 |
| est, captatrix uerisimilium, usus nulla ratione | |
| collectus—sic enim ἄλογον τριβὴν elocuti sumus—, | |
| quae persuasum uelit quod docere non ualeat. | |
| Hanc δύναμιν τοῦ πείθειν ἄνευ τοῦ διδάσκειν defi- | |
| niuit Plato, quam ciuilitatis articuli umbram, | 15 |
| id est imaginem, nominauit. Ciuilitatem, quam | |
| πολιτικὴν uocat, ita uult a nobis intellegi, ut eam | |
| esse ex uirtutum numero sentiamus. Nec solum | |
| agentem atque in ipsis administrationibus rerum | |
| spectari, <sed> ab ea uniuersa discerni; nec | 20 |
| solum prouidentiam prodesse ciuilibus rebus, sed | |
| omnem sensum eius atque propositum fortunatum | |
| et beatum statum facere ciuitatis. |