| Haec eadem utilitati animae procurat duo- | 2.9.1 |
| bus modis; altera namque legalis est, iuridicialis | |
| altera. Sed prior consimilis est exercitationi, per | |
| quam pulchritudo animae et robur adquiritur, | |
| sicut exercitatione ualitudo corporis gratiaque | 5 |
| retinetur; iuridicialis illa medicinae par[s] est, | |
| nam morbis animae medetur sicut illa corporis. | |
| Has disciplinas uocat plurimumque earum curatio- | |
| nem commoditatis adferre profitetur. Harum | |
| imitatrices esse coquinam et unguentariam et | 10 |
| artem sophisticam professionemque iuris blandas | |
| et adsentationum inlecebris turpes profitentibus, | |
| inutiles cunctis. Quarum sophisticam coquinae | |
| coniungit; nam ut illa medicinae professione inter- | |
| dum opinionem inprudentium captat, quasi ea | 15 |
| quae agit cum morborum medela conueniant, sic | |
| sophistice[n] imitata iuridicialem statum dat opi- | |
| nionem stultis, quasi iustitiae studeat, quam ini- | |
| quitati fauere constat. Vnguentariam uero profes- | |
| sio[nes] iuris imita[n]tur; nam sicut illa <dum> | 20 |
| remedio uult esse, per quod species corporibus ac | |
| ualitudo seruentur, non modo utilitatem corporum | |
| minuit, sed robur etiam uiresque frangit et uerum | |
| colorem ad desidiam sanguinis mutat, sic haec [in] | |
| scientiam imitata iuris simulat quidem uirtutem | 25 |
| se animis augere, eneruat autem, quod in illis | |
| natiuae fuerit industriae. | |
| Virtutes eas doceri et studeri posse arbitrabatur, | |
| quae ad rationabilem animum pertinent, id est | |
| sapientiam et prudentiam; et illas, quae uitiosis | 30 |
| partibus pro remedio resistunt, id est fortitudinem | |
| et continentiam, rationabiles quidem esse, sed | |
| superiores uirtutes pro disciplinis haberi, ceteras, si | |
| perfectae sunt, uirtutes appellat; si semiperfectae | |
| sunt, non illas quidem disciplinas uocandas esse | 35 |
| censet, sed nec in totum existimat disciplinis | |
| alienas. Iustitiam uero, quod trinis animae regio- | |
| nibus sparsa sit, artem uiuendi ac disciplinam | |
| putat, et nunc docilem esse, nunc usu et experiendo | |
| prouenire. | 40 |