| Bonorum autem quaedam sui gratia adserit | 2.10.1 |
| adpetenda, ut beatitudinem, ut bonum gaudium; | |
| alia non sui, ut medicinam; alia et sui et alterius, | |
| ut prouidentiam ceterasque uirtutes, quas et sui | |
| causa expetimus ut praestantes per se et honestas | 5 |
| et alterius, id est beatitudinis, qui uirtutum exop- | |
| tatissimus fructus est. Hoc pacto etiam mala | |
| quaedam sui causa fugitanda sunt, alia ceterorum, | |
| pleraque et sui et aliorum, ut stultitia et eiusmodi | |
| uitia, quae et sui causa uitanda sunt et eorum quae | 10 |
| accidere ex his possunt, id est miseriae atque | |
| infelicitatis. Eorum, quae adpetenda sunt, quaedam | |
| absolute bona dicimus, quae semper atque omnibus, | |
| cum adsunt, inuehunt commoda, ut uirtutes, | |
| quarum beatitas fructus est, alia quibusdam nec | 15 |
| cunctis uel perpetuo bona, ut uires, ualitudo, | |
| diuitiae et quaecumque corporis et fortunae sunt. | |
| Pari pacto et eorum quae declinanda sunt, quaedam | |
| omnibus ac semper uideri mala, quando nocent | |
| atque obsunt, ut sunt uitia et infortunia, quaedam | 20 |
| aliis nec ea semper nocere, ut aegritudinem, | |
| egestatem et cetera. |