Sed uirtutem liberam et in nobis sitam et 2.11.1
nobis uoluntate adpetendam; peccata uero esse non
minus libera et in nobis sita, non tamen ea suscipi
uoluntate. Namque ille uirtutis spectator, cum
eam penitus intellexerit bonam esse et benignitate 5
praestare, ad eam adfectabit profecto et sectandam
existimabit sui causa; [a]ut item ille, qui senserit
uitia non solum turpitudinem existimationi inue-
here, sed nocere alio pacto fraudique esse, qui
potest sponte se ad eorum consortium iungere? 10
Sed si ad eiusmodi mala pergit ac sibi usuram
eorum utilem credit, deceptus errore et imagine
boni sollicitatus quidem, insciens uero ad mala
praecipitatur; discrepes quippe a communi sen-
tentia, si non quidem ignores quid pauperiem 15
ac diuitias intersit et, cum haec in procliui sita
sint nec pauperies honestatem uel turpitudinem
diuitiae adlaturae sint, si egestatem rerum uictui
necessariarum copiis praeferas, ineptire uidearis;
et adhuc illud absurdius, si quis sanitatem corporis 20
spernat eligens morbos; sed illud postremae
dementiae est, cum, qui uirtutis pulchritudinem
oculis animae uiderit utilitatemque eius usu et
ratione perspexerit, non ignarus quantum dedecoris
atque incommodi adipiscatur ex participatione 25
uitiorum, tamen addictum se uelit uitiis.