| Corporis sanitatem, uires, indolentiam cete- | 2.12.1 |
| raque eius bona extraria, item diuitias et cetera | |
| quae fortunae commoda ducimus, ea non simpli- | |
| citer bona nuncupanda sunt. Nam si quis ea | |
| possidens usu se abdicet, ea illi inutilia erunt; si | 5 |
| quis autem eorum usum conuerterit ad malas artes, | |
| ea illi etiam noxia uidebuntur. Vitiis subiectus | |
| erit qui ea possidet, haberi haec etiam oberit. | |
| Vnde colligitur simpliciter bona haec dici non opor- | |
| tere, ut ea etiam quae sunt * * * , morbos atque | 10 |
| pauperiem ceteraque * * * existimari oportet. | |
| Nam qui tenuis est, si modificetur in sumptibus, | |
| nullam noxam ex eo sentiet et qui recte pauperie | |
| sua utitur non solum nihil capiet incommodi, uerum | |
| ad tollenda cetera melior atque praestantior fiet. Si | 15 |
| igitur nec habere pauperiem neque eam ratione | |
| regere contrarium est, paupertas per se malum non | |
| est. | |
| Voluptatem uero neque bonum esse absolute | |
| neque simpliciter malum, sed eam, quae sit honesta | 20 |
| nec pudendis rebus sed gloriosis actibus ueniat, | |
| non esse fugiendam, illam uero, quam aspernetur | |
| natura ipsa turpi delectatione quaesitam, uitari | |
| oportere censebat. Sollicitudinem et laborem, si | |
| naturabiles essent et ab ipsa uirtute descenderent | 25 |
| et essent pro aliqua praeclara administratione | |
| susceptae, adpetibiles ducebat esse; sed si aduer- | |
| sum naturam turpissimarum <rerum> causa | |
| gignerentur, malas intestabilesque esse. Non sola | |
| tristia et uoluptates accidere animis et uenire | 30 |
| corporibus, sed esse medium quendam statum, | |
| qualis est cum abest tristitia nec tamen laetitiam | |
| adesse sentimus. |