| Ex his quae in nobis sunt, primum bonum | 2.13.1 |
| atque laudabile est uirtus, bonum studenti. Ideo | |
| honestum appellari oportet; solum quippe quod | |
| honestum est bonum ducimus, ut e[s]t malum | |
| turpe; ac merito quod turpe est bonum non potest | 5 |
| esse. | |
| Amicitiam ait sociam eamque consensu consistere | |
| reciprocamque esse ac delectationis uicem reddere, | |
| quando aequaliter redamat. Hoc amicitiae com- | |
| modum prouenit, cum amicus eum quem diligit | 10 |
| pariter ac se cupit prosperis rebus potiri. Aequalitas | |
| ista non aliter prouenit nisi similitudo utroque | |
| parili caritate conueniat. Nam ut pares paribus | |
| inresolubili nexu iunguntur, ita discrepantes et | |
| inter se disiuncti sunt nec aliorum amici. Inimici- | 15 |
| tiarum autem uitia gignuntur ex maliuolentia, per | |
| dissimilitudinem morum et distantiam uitae et | |
| sectas atque ingenia contraria. Alia etiam amicitiae | |
| genera dicit esse, quarum pars uoluptatis gignitur | |
| causa, pars necessitatis. Necessitudinum et libero- | 20 |
| rum amor naturae congruus est, ille alius abhorrens | |
| ab humanitatis clementia, qui uulgo amor dicitur, | |
| est adpetitus ardens, cuius instinctu per libidinem | |
| capti amatores corporum in eo quod uiderint | |
| totum hominem putant. Eiusmodi calamitates | 25 |
| animarum amicitias idem appellari uetat, quod | |
| nec mutuae sint nec reciprocari queant, ut ament | |
| atque redamentur, nec constantia illis adsit et | |
| diuturnitas desit amoresque eiusmodi satietate ac | |
| paenitentia terminentur. | 30 |