| Plato tres amores hoc genere dinumerat, | 2.14.1 |
| quod sit unus diuinus cum incorrupta mente et | |
| uirtutis ratione conueniens, non paenitendus; | |
| alter degeneris animi et corruptissimae uoluptatis; | |
| tertius ex utroque permixtus, mediocris ingenii | 5 |
| et cupidinis modicae. Animas uero fusciores inpelli | |
| cupidine corporum unumque illis propositum esse, | |
| ut eorum usura potiantur atque eiusmodi uoluptate | |
| et delectatione ardorem suum mulceant; illas uero | |
| <quae> facetae et urbanae sint animas bonorum | 10 |
| deamare et studere illis factumque uelle, uti quam | |
| plurimum potiantur bonis artibus et meliores | |
| praestantioresque reddantur. Medias ex utroque | |
| constare nec delectationibus corporum prorsus | |
| carere et lepidis animarum ingeniis capi posse. Vt | 15 |
| ille igitur amor taeterrimus et inhumanissimus | |
| atque turpis non ex rerum natura, sed aegritudine | |
| corporali morboque colligitur, sic ille diuinus, deo- | |
| rum munere beneficioque concessus, adspirante | |
| caelesti cupidine in animos hominum credatur | 20 |
| uenire. Est amoris tertia species, quam diximus | |
| mediam, diuini atque terreni proximitate collectus | |
| nexuque et consortio parili copulatus, et ut rationi | |
| propinquus est diuinus ille, ita terrenus ille cupidini | |
| iunctus est <et> uoluptati. | 25 |