| Culpabilium autem uirorum quattuor for- | 2.15.1 |
| mae sunt, quarum prima honorip[o]etarum est, | |
| sequens abstemiorum, tertia popularis, tyrannicae | |
| dominationis est ultima. Euenit quapropter pri- | |
| mum illud mentibus uitium, cum uigor rationis | 5 |
| elanguerit superiorque et robustior fuerit animae | |
| portio in qua ira dominatur. <at quae> ὀλιγαρχία | |
| dicitur, ea sic nascitur, cum, propter pessimum | |
| pastum eius partis animae quae ex cupiditatibus | |
| constat, non solum rationabilitatis et irascen- | 10 |
| tiae loca possidentur, sed etiam eorum quae non | |
| necessaria sunt cupidine. Hunc talem Plato | |
| lucricupidinem atque accipitrem pecuniae nomi- | |
| nauit. Qualitas popularis existit, cum indulgentia | |
| cupidines roboratae non solum iustis desideriis | 15 |
| exardescunt, sed sibi etiam quasi obuiae atque | |
| occursantes et illam consiliariam et illam alteram | |
| iratiorem animam condicionibus suis presserint. | |
| Tyrannidis genus ex luxuriosa et plena libidinis | |
| uita, quae ex infinitis et diuersis et inlicitis | 20 |
| uoluptatibus conflata mente tota dominatur. |