| Qui sit autem pessimus, eum non solum | 2.16.1 |
| turpem et damnosum et contemptorem deorum et | |
| inmoderatum et inhumanam atque insociabilem | |
| uitam ait uiuere, sed nec cum proximis secumue | |
| congruere atque ideo non a ceteris modo, uerum | 5 |
| etiam a se discrepare nec aliis tantum, sed sibi | |
| etiam inimicum esse et idcirco hunc talem neque | |
| bonis nec omnino cuiquam nec sibi quidem amicum | |
| esse. Sed eum pessimum uideri quem nulla maligni- | |
| tatis superlatio possit excedere; hunc talem num- | 10 |
| quam in agendis rebus expedire se posse, non solum | |
| propter inscientiam, sed quod ipse etiam sibimet | |
| sit ignotus et quod malitia perfecta seditionem | |
| mentibus pariat, inpediens incepta eius atque | |
| meditata consilia nec permittens quicquam eorum | 15 |
| quae uolet. Pessimo quapropter deterrimoque non | |
| ea tantum uitia quae contra naturam sunt pariunt | |
| exsecrabilitatem, ut est inuidentia, ut est de alienis | |
| incommodis gaudium, sed etiam quae natura non | |
| respuit, uoluptatem dico atque aegritudinem, desi- | 20 |
| derium, amorem, misericordiam, metum, pudorem, | |
| iracundiam. Idcirco autem hoc euenit, quod inmo- | |
| deratum ingenium, in quaecumque proruerit, | |
| modum non habet atque ideo semper ei aut deest | |
| aliquid aut redundat. Hinc eiusmodi homini est | 25 |
| amor omni tenore corruptus, quod non solum | |
| effrenatis cupiditatibus et inexplebili[s] siti haurire | |
| auet omnia genera uoluptatis, sed quod ipso etiam | |
| formae iudicio inrationabili errore distrahitur, | |
| ignorans ueram pulchritudinem et corporis effetam | 30 |
| et eneruem et fluxam cutem deamans, nec saltem | |
| coloratos sole aut exercitatione solidatos, sed opa- | |
| cos umbra uel desidia molles et cura nimia | |
| emedullatos artus magni facit. |