| Non sponte grassari malitiam multis | 2.17.1 |
| modis constat; namque iniuriam inordinatam pas- | |
| sionem et aegritudinem mentis esse ait. Vnde | |
| <ad> delinquendum arbitratur homines non | |
| sponte ferri. Quis enim tantum mali uoluntate | 5 |
| susciperet, ut in optima mentis suae parte scelus | |
| et flagitium sciens ueheret? Cum igitur possessio | |
| mali ab inprudentibus capitur, usum eius et | |
| actiones oportet ab ignorantibus sustineri idcir- | |
| coque peius est <nocere> quam noceri, quod | 10 |
| enim his rebus nocetur quae sunt uiliores, corporis | |
| et externis, quae uel inminui possunt uel fraudibus | |
| interire, inlaesis potioribus, quae ad ipsam attinent | |
| animam. Sed nocere longe peius esse ex eo intellegi | |
| potest, quod animi[s] bonis eo uitio pernicies | 15 |
| infertur plusque sibi obest qui alium cupit perdi- | |
| tum quam illi nocet, aduersum quem talia machina- | |
| tur. Et cum nocere alteri malorum omnium | |
| maximum sit, multo <fit> grauius, si qui nocet | |
| habeat inpune, grauiusque est et acerbius omni | 20 |
| supplicio, si noxio inpunitas deferatur nec hominum | |
| interim animaduersione plectatur, sicut grauius est | |
| acerbissimorum morborum carere medicina, meden- | |
| tes fallere nec uri aut secari eas partes, quarum | |
| dolore incolumitati residuarum partium consu- | 25 |
| latur. |