| Quare, ut optumi medici conclamatis | 2.18.1 |
| desperatisque corporibus non adhibent medentes | |
| manus, ne nihil profutura curatio doloribus spatia | |
| promulget, ita eos quorum animae uitiis inbu- | |
| tae sunt nec curari queunt medicina sapientiae, | 5 |
| e[o]mori praesta[n]t. Namque eum cui non ex | |
| natura nec ex industria recte uiuendi studium | |
| conciliari potest, uita existimat Plato esse pellen- | |
| dum uel, si cupido uitae eum teneat, oportere | |
| sapientibus tradi, quorum arte quadam ad rectiora | 10 |
| flectatur. Et est sane melius talem regi nec ipsum | |
| regendi habere alios potestatem nec dominari, sed | |
| seruire seruitium, inpotem ipsum aliorum addici | |
| potestati parendi potius quam iubendi officia | |
| sortitum. Virum pessimum non solum deteriorem, | 15 |
| <sed miseriorem> etiam dicebat esse, quod distra- | |
| hatur semper seditione uitiorum et desideriorum | |
| aestibus differatur; qui quanto pluri[m]um cupi- | |
| t[i]or sit, tanto egentior sibimet et propterea aliis | |
| uideri potest. Sperata quippe atque exoptata uix | 20 |
| pauca et cum maxima aerumna proueniunt iisque | |
| flagrantiores cupidines furoresque succedunt nec | |
| futuris modo angitur malis, uerum etiam praeteritis | |
| transactisque torquetur. Quos omnes morte sola | |
| ab eiusmodi malis educi posse manifestum est. | 25 |