| Sed adprime bonos et sine mediocritate | 2.19.1 |
| deterrimos paucos admodum rarioresque et, ut ipse | |
| ait, numerabiles esse; eos autem, qui nec plane | |
| optimi nec oppido deterrimi sint, sed quasi medie | |
| morati, plures esse. Sed neque superiores obtinere | 5 |
| recta omnia neque culpabiles in omnibus labi. | |
| Horum uitia nec grauata nec intempestiua sunt | |
| aut nimium criminosa, quorum substantia est ex | |
| redundantia uel defectu, quibus et adprobationis | |
| integritas et modus est et qui inter laudem uitu- | 10 |
| perationemque mediam uiam uadunt. Iisque rerum | |
| capessendarum eiusmodi studia excitantur, ut | |
| nunc boni atque honesti eos rationes inuitent, nunc | |
| inhonesta lucra et turpes inliciant uoluptates. | |
| Talibus uiris nec amicitiarum fides perseuerat et | 15 |
| amores non semper inprobi nec honesti tamen | |
| eorum animos incurrunt. |