| Perfecte sapientem esse non posse dicit | 2.20.1 |
| Plato, nisi ceteris ingenio praestet, artibus et | |
| prudentiae partibus absolutus atque iis iam tum | |
| a pueris inbutus, factis congruentibus et dictis | |
| adsuetus, purgata et efficata animi uoluptate, eiec- | 5 |
| tis ex animo hinc * * * abstinentia atque patientia | |
| omnibusque doctrinis ex rerum scientia eloquen- | |
| tiaque uenientibus. Eum qui per haec profectus | |
| fidenti et securo gradu uirtutis uia graderetur, | |
| adeptum solidam uiuendi rationem, repente fieri | 10 |
| perfectum; hunc repente praeteriti futurique aeui | |
| ultimas partes adtingere et esse quodammodo | |
| intemporalem. Tum post hoc, uitiis exclusis incer- | |
| tisque etiam missis, omnia quae ad beatam uitam | |
| f[u]erunt non ex aliis pendere nec ab aliis deferri | 15 |
| sibi posse, sed in sua manu esse sapiens recte putat. | |
| Quare nec in secundis rebus effertur nec contrahitur | |
| in aduersis, cum se ornamentis suis ita instructum | |
| sciat, ut ab his nulla ui segregetur. Hunc talem | |
| non solum inferre, sed ne referre quidem oportet | 20 |
| iniuriam. Non enim eam contumeliam putat, | |
| quam inprobus faciat, sed [eam non putat, quam] | |
| patientia firmiter toleret, quando quidem naturae | |
| lege in animo eius sculptum sit quod nihil horum | |
| possit nocere sapienti, quae opinantur ceteri | 25 |
| mala esse. Equidem sapientem illum conscientia | |
| sua fretum, securum et confidentem in omni uita | |
| dicit futurum, quod et omnia accidentia reputet ad | |
| meliores rationes trahens et quod nihil morose uel | |
| difficulter excipiat sibique persuadeat pertinere res | 30 |
| suas ad inmortales deos. Iam ille diem mortis suae | |
| propitius nec inuitus expectat, quod de animae | |
| inmortalitate confidat; nam, uinculis liberata | |
| corporeis, sapientis anima remigrat ad deos et pro | |
| merito uitae purius castiusque transactae hoc ipso | 35 |
| usu deorum se condicioni conciliat. |