| Eundem sapientem optimum nominat | 2.21.1 |
| ac bonum ac prudentem recte arbitratur, cuius | |
| sane consilia cum factis rectissimis congruunt et cui | |
| principia profecta sunt a iusti ratione. Ad hoc | |
| sapientem et fortissimum dicit esse, ut qui uigore | 5 |
| mentis ad omnia perpetienda sit paratus. Inde | |
| est quod fortitudinem neruos animi ipsasque | |
| ceruices ait, ut ignauiam animae dicit inbecillitati | |
| esse finitimam. Diuitem hunc solum quidem recte | |
| putat, quippe cum thensauris omnibus pretiosiorem | 10 |
| solus uideatur possidere uirtutem. Opes etiam | |
| quia solus sapiens potest in usibus necessariis | |
| regere, uideri ditissimus debet. Nam ceteri quamuis | |
| sint opibus adfluentes, tamen quod uel usum | |
| earum nesciant uel deducant eas ad pessimas | 15 |
| [p]artes, inopes uidentur. Egestatem namque non | |
| abs[tin]entia pecuniae, sed praesentia inmodera- | |
| tarum cupidinum gignit. Philosophum oportet, | |
| si nihil indigens erit et omnium contumax et | |
| superior iis quae homines acerba toleratu arbi- | 20 |
| trantur, nihil secus agere quam ut semper studeat | |
| animam corporis consortio separare, et ideo | |
| existimandam philosophiam esse mortis adfectum | |
| consuetudinemque moriendi. |