| Bonos omnes oportet inter se amicos | 2.22.1 |
| esse, etsi sunt minus noti, et potestate ipsa, qua | |
| mores eorum sectaeque conueniunt, amici sunt | |
| habendi; paria quippe a similibus non abhorrent. | |
| Vnde inter solos bonos fidem amicitiae esse constat. | 5 |
| Sapientia amatorem boni adulescentem facit, sed | |
| eum qui probitate ingenii sit ad artes bonas | |
| promptior. Nec deformitas corporis talem abigere | |
| poterit adpetitum; nam cum ipsa anima conplacita | |
| est, homo totus adamatur; cum corpus expetitur, | 10 |
| pars eius deterior est cordi. Iure igitur putandum | |
| est eum qui sit gnarus bonorum cupitorem quoque | |
| eiusmodi rerum esse; is enim solus boni[s] desideriis | |
| accenditur, qui bonum illud oculis animi uidet; | |
| hunc esse sapientem. Stultus uero quoniam est | 15 |
| ignarus, osor quoque nec amicus uirtutum sit | |
| necesse est. Nec frustra hic talis amator est turpium | |
| uoluptatum. Sapiens nullo modo merae uoluptatis | |
| quidem alicuius gratia ueniet ad agendum, nisi | |
| praesto fuerint honesta emolumenta uirtutis. Hunc | 20 |
| eundem cum eiusmodi uoluntate oportet uitam | |
| uiuere honestam et admirabilem plenamque laudis | |
| et gloriae neque harum modo rerum causa ceteris | |
| omnibus praeferri, uerum etiam iucunditate et | |
| securitate solum et semper frui. Nec angetur | 25 |
| carissimis orbatus adfectibus, uel quod ex se | |
| omnia sunt apta quae ad beatitudinem pergunt, | |
| uel quod decreto et lege rectae rationis interdicitur | |
| eiusmodi adflictatio et quod, si de tali se causa | |
| discruciet, illam aegritudinem uel propter eum qui | 30 |
| est emortuus suscipiat, quasi in peiore sit parte, | |
| aut sua gratia, quod tali necessitudine doleat se | |
| priuatum esse: sed neque obiti causa lamentationes | |
| suscipi oportet, si sciamus illum neque aliquid | |
| mali passum ac, si bonae fuerit uoluntatis, etiam | 35 |
| melioribus adgregatum, neque sui gratia, ut qui | |
| in se reponit omnia nec cuiusquam absentia uirtutis | |
| esse indigens potest, cuius perpetuam possessionem | |
| sibi uindicat. Igitur sapiens non erit tristis. |