| Sapientiae finis est, ut <ad> dei meri- | 2.23.1 |
| tum sapiens prouehatur hancque futuram eius | |
| operam, ut aemulatione uitae ad deorum actus | |
| accedat. Verum hoc ei poterit prouenire, si uirum | |
| perfecte iustum, pium, prudentem se praebeat. | 5 |
| Vnde non solum in perspectandi cognitione, | |
| uerum etiam agendi opera sequi eum conuenit, | |
| quae diis atque hominibus sint probata, quippe | |
| cum summus deorum cuncta haec non solum | |
| cogitationum ratione consideret, sed prima, media, | 10 |
| ultima obeat conpertaque intime prouidae ordina- | |
| tionis uniuersitate et constantia regat. | |
| Verum enimuero illum omnibus beatum uideri, | |
| cui[us] et bona suppetunt et, quemadmodum | |
| carere uitiis debeat, callet. Vna quidem beatitudo | 15 |
| est, cum ingenii nostri praesentia tutamur quae | |
| perficimus; alia, cum ad perfectionem uitae nihil | |
| deest atque ipsa sumus contemplatione contenti. | |
| Vtrarumque autem felicitatum origo ex uirtute | |
| manat. Et ad ornamentum quidem genialis loci | 20 |
| [est uirtutis] nullis extrinsecus eorum quae bona | |
| ducimus adminiculis indigemus. Ad usum autem | |
| uitae communis corporis cura et eorum quae | |
| extrinsecus ueniunt praesidiis opus est; ita tamen | |
| ut haec eadem fiant uirtute meliora eiusque | 25 |
| suffragio beatitudinis commodis copulentur, sine | |
| qua haec in bonis minime sunt habenda. Nec | |
| frustra est quod sola uirtus fortunatissimos potest | |
| facere, cum absque ha[e]c ex aliis prosperis non | |
| possit felicitas inueniri. Sapientem quippe pedise- | 30 |
| quum et imitatorem dei dicimus et sequi arbitramur | |
| deum; id est enim ἕπου θεῷ. Non solum oportet, | |
| dum uitam colit, digna dis gerere nec agere ea quae | |
| eorum maiestati displiceant, uerum et tunc cum | |
| corpus relinquit, quod non faciet inuito deo; nam | 35 |
| etsi in eius manu est mortis facultas, quamuis sciat | |
| se terrenis relictis consecuturum esse meliora, | |
| <non> accerset sibi tamen eam, nisi necessario | |
| perpetiendum esse istud lex diuina decreuerit. | |
| Mortem eius etsi anteactae uitae ornamenta coho- | 40 |
| nestant, honestiorem tamen et rumoris secundi | |
| oportet esse. Cum securus de posteritatis suae uita | |
| ad inmortalitatem animam permittit ire, eam, | |
| quod pie uixerit, praecipit fortunatorum habituram | |
| loca, deorum choreis semideumque permixtam. | 45 |