| De ciuitatum uero constitutione et de | 2.24.1 |
| obseruatione regendarum rerum publicarum ita | |
| censet Plato. Iam principio ciuitatis formam | |
| definit ad hunc modum: ciuitatem esse conuictum | |
| inter se hominum plurimorum, in quibus sint | 5 |
| regentes alii, ceteri inferiores, coniuncti inter se | |
| concordia et inuicem sibi opem atque auxilium | |
| deferentes, isdem legibus, rectis tamen, officia sua | |
| temperantes; unamque ciuitatem isdem moenibus | |
| illam futuram, ut eadem uelle atque eadem nolle | 10 |
| incolarum mentes adsueuerint. Quare suadendum | |
| est fundatoribus rerum publicarum, ut usque ad | |
| id locorum plebes suas augeant, dum rectori omnes | |
| noti esse possunt nec sibimet incogniti; sic enim | |
| fiet ut omnes una mente sint inuicemque sibi | 15 |
| factum uelint. Magnam sane ciuitatem non | |
| habitantium multitudine eorumque magis uirtuti- | |
| bus niti oportet; uires enim non corporis nec | |
| pecuniae collectas dominatione multorum existi- | |
| mandas putat cum uecordia inpotentiaque, sed | 20 |
| cum decreto communi uirtutibus omnibus ornati | |
| uiri incolae et omnes fundati legibus obsecuntur. | |
| Ceteras uero, quae non ad hunc modum forent | |
| constitutae, non arbitrabatur sanas ciuitates, sed | |
| taetras et morbis tumentes. Res publicas eas | 25 |
| demum fundatas ratione dicebat esse, quae ordi- | |
| natae ad instar animarum forent, ut pars optima, | |
| quae prudentia sapientiaque praecellit, imperitet | |
| multitudini et, ut illa totius habet curam corporis, | |
| ita prudentiae dilectus tueatur uniuersae commoda | 30 |
| ciuitatis. Fortitudo etiam, pars uirtutis secunda, | |
| ut ui sua adpetentiam castigat et reprimit, ita in | |
| ciuitate uigilet. Excubitorum loco quidem militet | |
| iuuentus pro utilitate cunctorum, sed inquietos et | |
| indomitos ac propterea pessimos ciues refrenet, | 35 |
| contineat ac, si necesse sit, frangat potioris ex | |
| consilii disciplina. Illam uero desideriorum tertiam | |
| partem plebi et agricolis parem ducit, quam existi- | |
| mat moderatis utilitatibus sustinendam. At enim | |
| rem publicam negat posse consistere, nisi is qui | 40 |
| imperitat habeat sapientiae studium, aut is ad | |
| imperandum deligatur quem esse inter omnes | |
| sapientissimum constat. |