| Moribus et huiuscemodi cunctos ciues | 2.25.1 |
| inbuendos esse dicit, ut iis in quorum tutelam et | |
| fidem res publica illa creditur auri atque argenti | |
| habendi cupido nulla sit, ne specie communi | |
| priuatas opes adpetant, nec eiusmodi hospitia | 5 |
| succedant, ut ceteris non reclusa sit ianua; | |
| cibos uictumque ita sibi curent, ut acceptam | |
| mercedem ab his, quos protegunt, communibus | |
| epulis insumant. Matrimonia quoque non priuatim | |
| maritanda esse, sed fieri communia despondente | 10 |
| ipsa eiusmodi nuptias publice ciuitate[s], sapien- | |
| tibus magistratibus sorte quadam ei negotio | |
| praeditis idque praecipue curantibus, ne dispares | |
| sui uel inter se dissimiles copulentur. His adnec- | |
| titur utilis necessariaque confusio, ut permixta | 15 |
| nutrimenta puerorum ignotorum adhuc agnitionis | |
| parentibus adferant difficultatem, ut, dum suos | |
| liberos nesciunt, omnes quos uiderint aetatis eius | |
| suos credant et ueluti communium liberorum | |
| omnes omnium sint parentes. <Ad> hoc ipsorum | 20 |
| conubiorum quaeritur tempestiua coniunctio, cuius | |
| futuram stabilem fidem credit, si cum harmonia | |
| musicae dierum consonent numeri. Et qui de | |
| nuptiis talibus erunt orti studiis congruentibus | |
| inbuentur et optimis disciplinis communi praecep- | 25 |
| torum magisterio docebuntur, non uirile secus | |
| modo, uerum etiam feminarum, quas uult Plato | |
| omnibus [p]artibus quae propriae uirorum putantur | |
| coniungendas esse, bellicis e<t gymnicis et | |
| music>is; quippe utrisque cum natura una sit, | 30 |
| eandem esse uirtutem. Eiusmodi ciuitatem nullis | |
| extrinsecus latis legibus indigere; regi eam quippe | |
| prudentia et eiusmodi institutis ac moribus, | |
| quibus fundata ceteras leges non requirat. Et | |
| hanc quidem ut figmentum aliquod ueritatis | 35 |
| exempli causa per se conpositam uult esse rem | |
| publicam. |