| Est et alia optima quidem et satis iusta | 2.26.1 |
| quidem et ipsa specie et dicis causa ciuitas fabri- | |
| cata, non ut superior sine euidentia, sed iam cum | |
| aliqua substantia. In hac non suo nomine de statu | |
| et de commodis ciuitatis requirens originis eius | 5 |
| principia et fundamenta disponit, sed eo tendit | |
| quemadmodum ciuilis gubernator, eiusmodi locum | |
| conuentusque multitudinum nactus, iuxta natu- | |
| ram praesentium rerum et conuenarum debeat | |
| facere ciuitatem plenam bonarum legum et morum | 10 |
| bonorum. In hac equidem easdem puerorum nutri- | |
| cationes, easdem uult esse artium disciplinas; sed | |
| in conubiis et partibus et patrimoniis ac domibus | |
| desciscit a prioris obseruatione rei publicae, | |
| matrimonia priuata et singularia faciens; proco- | 15 |
| rumque ipsorum, etsi in contrahendo matrimonio | |
| consulere ex uoluntate sua debeant, uniuersae | |
| tamen ciuitatis principibus ut communis commodi | |
| causam decernit spectandam esse. Quare et dites | |
| inferiores nuptias non recusent et locupletium | 20 |
| consortium inopes consequantur; et, si uires opum | |
| congruunt, ingenia tamen diuersa miscenda esse, | |
| ut iracundo tranquilla iungatur et sedato homini | |
| incitatior mulier adplicetur, ut talibus obseruatio- | |
| num remediis et profectibus suboles natura discre- | 25 |
| pante confecta morum prouentu meliore coalescat | |
| et ita conpositarum domorum opibus ciuitas | |
| augeatur; puerperiaque ipsa morum dissimili | |
| seminio concepta cum utriusque instar similitudinis | |
| traxerint, neque illis uigorem in rebus gerendis | 30 |
| neque tamen spectandis consilium defuturum. | |
| Instituendos uero eos esse, <non> utcumque | |
| parentes † nec ita sexus esse stratus censuerint | |
| ciuitatis. Domus uero et possessiones habeant | |
| priuatas, ut queunt singuli, quae quidem nec | 35 |
| inmensum augeri per auaritiam nec prodigi per | |
| luxuriam aut deseri per neglegentiam sinit. Leges- | |
| que huic ciuitati promulgari iubet et legum | |
| moderatorem, cum aliquid tale concipiet, ad con- | |
| templandas uirtutes hortatur. | 40 |