| Imperitandi autem modum eum esse | 2.27.1 |
| utilem censet qui ex tribus fuerit temperatus. | |
| Nec enim uel optimatium uel etiam popularis | |
| imperii solos et meros status utiles arbitratur nec | |
| inpunitas rectorum culpas relinquit, sed magis | 5 |
| censet his debere constare rationem, qui sint | |
| potestate potiores. Et alii publicarum rerum status | |
| definiti ab eo putantur nitentes ad bonos mores | |
| et super ea <re> publica, quam uult emendatione | |
| constare, rectori mandat non prius residuas con- | 10 |
| pleat aut uitiosas leges correctas uelit quam mores | |
| perniciosos et disciplinas corrumpentes commoda | |
| ciuitatis ad meliora conuerterit. A quibus si | |
| consilio et suadela deprauata multitudo deflecti | |
| non poterit, abducenda est tamen ab incepto ui | 15 |
| et ingratis. In actuosa uero ciuitate describit | |
| quemadmodum simul omnis hominum multitudo | |
| bonitate et iustitia conducta habeatur. Hi tales | |
| conplectentur proximos, honores custodient, in- | |
| temperantiam arcebunt, iniuriam refrenabunt, | 20 |
| pudicitiae ornamentisque ceteris uitae honores | |
| maximos deferentes. Nec temere multitudo conuer- | |
| tetur ad eiusmodi rerum publicarum status, nisi | |
| qui optimis legibus et egregiis institutis fuerint | |
| educati, moderati erga ceteros, inter se congru- | 25 |
| entes. |