| Quattuor culpabilium ciuium genera | 2.28.1 |
| esse: unum eorum qui sunt honore praecipui, | |
| alterum paucorum penes quos rerum est potestas, | |
| tertium omnium, ultimum dominationis tyranni- | |
| cae. Et primum quidem confit, cum prudentiores | 5 |
| uiri per magistratus seditiosos ciuitate pelluntur | |
| deferturque ad illos potestas qui sint manu tan- | |
| tummodo strenui, nec [h]ii qui blandiore consilio | |
| agere res possint adipiscuntur imperii facultatem, | |
| sed qui turbidi uiolentique sunt. Paucorum uero | 10 |
| status obtinetur, cum inopes criminosi multi simul | |
| paucorum diuitum inpotentiae subiacentes dede- | |
| rint se atque permiserint omnemque regendi | |
| potestatem non mores boni sed opulentia fuerit | |
| consecuta. Popularis factio roboratur, cum inops | 15 |
| multitudo uiribus obtinuerit aduersus diuitum | |
| facultates lexque [e]iussu populi fuerit promulgata, | |
| ut ex aequo liceat omnibus honores capessere. Ad | |
| haec tyrannis illa, singulare dominationis caput, | |
| tunc oritur, cum [h]is qui leges contumacia sua | 20 |
| ruperit simili legum coniuratione adoptatus impe- | |
| rium inuaserit, constituens deinceps uti omnis | |
| ciuium multitudo, desideriis eius et cupiditatibus | |
| parens, obsequium suum tali fine moderetur. |