Quattuor culpabilium ciuium genera 2.28.1
esse: unum eorum qui sunt honore praecipui,
alterum paucorum penes quos rerum est potestas,
tertium omnium, ultimum dominationis tyranni-
cae. Et primum quidem confit, cum prudentiores 5
uiri per magistratus seditiosos ciuitate pelluntur
deferturque ad illos potestas qui sint manu tan-
tummodo strenui, nec [h]ii qui blandiore consilio
agere res possint adipiscuntur imperii facultatem,
sed qui turbidi uiolentique sunt. Paucorum uero 10
status obtinetur, cum inopes criminosi multi simul
paucorum diuitum inpotentiae subiacentes dede-
rint se atque permiserint omnemque regendi
potestatem non mores boni sed opulentia fuerit
consecuta. Popularis factio roboratur, cum inops 15
multitudo uiribus obtinuerit aduersus diuitum
facultates lexque [e]iussu populi fuerit promulgata,
ut ex aequo liceat omnibus honores capessere. Ad
haec tyrannis illa, singulare dominationis caput,
tunc oritur, cum [h]is qui leges contumacia sua 20
ruperit simili legum coniuratione adoptatus impe-
rium inuaserit, constituens deinceps uti omnis
ciuium multitudo, desideriis eius et cupiditatibus
parens, obsequium suum tali fine moderetur.