| <Vici> . . . cipiunt | 371.1 |
| ex agris, qui ibi villas non habent, ut Marsi aut | |
| Peligni. Sed ex vic[t]is partim habent rempublicam | |
| et ius dicitur, partim nihil eorum | |
| et tamen ibi nundinae aguntur negoti | 5 |
| gerendi causa, et magistri vici, item magistri pagi quot- | |
| annis fiunt. Altero, cum id genus aedificio<rum defi>nitur, | |
| quae continentia sunt his oppidis, quae . . . | |
| itineribus regionibusque distributa inter se | |
| distant, nominibusque dissimilibus discriminis causa | 10 |
| sunt dispartita. Tertio, cum id genus aedificiorum | |
| definitur, quae in oppido privi | |
| in suo quisque loco proprio ita aedifica<n>t, ut | |
| in eo aedificio pervium sit, quo itinere habitatores | |
| ad suam quisque habitationem habeant ac- | 15 |
| cessum. Qui non dicuntur vicani, sicut hi, | |
| qui aut in oppidi vicis, aut hi, qui in agris | |
| sunt, vicani appellantur. Viget dictum videtur a vi | |
| agendo; sed non in agendis hostilibus[que] | |
| rebus, verum his, quae cele . . . concitato animo | 20 |
| ad bonam frugem ten<d> . . . | |
| Voisgram avem quae se vellit augures . . . eandem | |
| fucillantem appellant . . . | |
| Viginti quinque poenae in XII significat viginti | |
| quinque asses. Victimam Aelius Stilo ait esse vitulum | 25 |
| ob eius vigorem. Alii aut quae vincta adducatur | |
| ad altare, aut quae ob hostis victos immoletur. | |
| Vectigal aes appellatur, quod ob tri<bu>tum et sti- | |
| pendium et aes equestre et hordiar<ium> populo debetur. | |
| Viae sunt et publicae, per . . . | 30 |
| e omnibus licet, et privatae, quibus neminem uti . . . | |
| praeter eorum quorum sunt. Et ita privatae VIII pedes in | |
| latitudine iure et lege, publicae quantum ratio | |
| utilitatis permittit. lex iubet XVI <in anfracto fle-> | |
| xuque pedes esse vias ut qui | 35 |
| "vias muniunto: †onisam† dilapidassunt, | |
| qua volet, iumento ageto." Viatores appellantur, | |
| qui magistratibus apparent, eo quia initio, omnium | |
| tribuum cum agri in propinquo erant Urbis atque | |
| adsidue homines rusticabantur, crebrior opera | 40 |
| eorum erat in via quam urbe, quod ex agris | |
| plerumque homines evocabantur a magistratibus. | |
| Verticulas Ateius articulos dixit . . . cum ait | |
| Lucilius . . . ita appellavit . . . Vertebras | |
| <Volae> . . . | 45 |
| <Volones> . . . | |
| <Versuti> . . . | |
| Vernae, qui in villis vere nati, quod tempus | 372.1 |
| duce natura feturae est, et tunc rem divinam | |
| instituerit Marti Numa Pompilius pacis con- | |
| cordiae obtinendae gratia inter Sabinos Ro- | |
| manosque, ut vernae viverent ne<u> vincerent. | 5 |
| Romanos enim vernas appellabant, id est | |
| ibidem natos, quos vincere perniciosum arbi- | |
| trium Sabinis, qui coniuncti erant cum | |
| populo Romano. Vergiliae dictae, quod earum | |
| ortu ver finitur, et aestas incipit. | 10 |
| <Viritanus> . . . | |
| <Verruncent> . . . | |
| <Vastum> . . . vexatur. | |
| Accius: "Iam hanc urbem ferro vastam faci- | |
| et Peleus"; [et] Pacuvius: "<S>quales scabresque | 15 |
| inculta vastitudine." "Vae victis" in proverbium | |
| venisse existimatur. cum Roma capta [a] Seno- | |
| nibus Gallis aurum ex conventione et pacto | |
| adpen . . ., ut recederent. Quod iniquis pon- | |
| deribus ex<igi> a barbaris querente Ap. Claudio, | 20 |
| Brennus rex Gallorum ad pondera adiecit gla- | |
| dium et dixit: Vae victis. Quem postea persecutus | |
| Furius Camillus, cum insidiis circumventum | |
| concideret, et quereretur contra foedus fieri, ea- | |
| dem voce remunerasse dicitur. Vegrande signi- | 25 |
| ficare alii aiunt male grande, ut vecors, | |
| vesanus, mali cordis maleque sanus. Alii | |
| parvom, minutum, ut cum dicimus: ve- | |
| grande frumentum; et Plautus in Cistellaria: | |
| "Quin is, si itura es? nimium is vegrandi gradu." | 30 |
| Vecors est turbati et mali cordis. Pacuvius in | |
| Iliona: "Paelici superstitiosae cum vecordi con- | |
| iuge"; et Novius in Hercule coactore: "Tristimoniam | |
| ex animo deturbat et vecordiam." "Vapula Pa- | |
| piria" in proverbio fuit antiquis, de quo Sinnius | 35 |
| Capito sic refert: tum dici solitum est, cum vel- | |
| lent minantibus [ibi] significare se eos neg- | |
| ligere et non curare, fretos iure libertatis. | |
| Plautus in Feneratrice: "Heus tu! in barbaria | |
| quod fecisse dicitur libertus suae patronae, ideo | 40 |
| dico . . .: Libertas salve, vapula Papiria." | |
| In barbaria est in Italia. Aelius hoc loco vapula | |
| posi<tum esse> ait pro dole, Varro pro peri, teste | |
| Terentio in Phormione: "<Non manes? Vapula. Id quidem tibi iam fiet, nisi> | |
| resistis, verbero?" et Plautus in Curculione: "Reddin | 45 |
| an non mulierem prius quam te huic meae | |
| machaerae obicio, mastigia? Vapula ergo te | 375.1 |
| vehementer iubeo; ne me territes." | |
| Vacerram et Aelius et alii complures vocari aiunt | |
| stipitem . . . ices solent religare. Ateius vero | |
| Philologus . . . um ad male dicendum magnae | 5 |
| acerbitat<is> . . . vecors et vesanus teste Livio, | |
| qui dicit: ". . . corde et malefica vecordia." | |
| Vagorem pro vagitu, Ennius lib. XVI: "Qui clamos | |
| oppugnantis vagore volanti"; Lucretius lib. II: "Et | |
| superantur item: miscetur funere vagor." Valvoli fabae | 10 |
| folliculi appellati sunt, quasi vallivoli, quia vallo factis | |
| excutiantur. Vagulatio in [l.] XII significat quae- | |
| stio cum convicio. "Cui testimonium defu[g]erit, | |
| is tertis diebus ob portum obvagulatum ito." | |
| Valgos Opillus Aurelius aliique complures | 15 |
| aiunt dici, qui diversas suras habeant. Plautus | |
| in Milite glorioso, qui talos vitiosos: "Maiorem | |
| partem videas valgis talis"; et in Sitellitergo: | |
| "†Fit† ea mihi insignitos pueros pariat postea, aut | |
| varum aut valgum aut compernem aut paetum | 20 |
| aut b<r>occhum filium" Viere alligare significat, | |
| ut hic versus demonstrat: "Iba<nt> ma- | |
| laci viere Veneriam corollam." Unde vimina, et vasa | |
| viminea, quae vinciuntur ligan . . . στρόφοι. Vermina | |
| dicuntur dolores corporis cum quodam minuto | 25 |
| motu, quasi <a vermibus scindatur.> Veruta pila dicun- | |
| tur, quod <velut verua> habent praefixa. Ennius lib. X | |
| "Cursus quingentos saepe veruti." Urvat | |
| Ennius in Andromeda significat circumdat, ab eo sul- | |
| co, qui fit in urbe condenda urvo aratri, quae fit for- | 30 |
| ma simillima uncini curvatione buris et | |
| dentis, cui praefigitur vomer. Ait autem: "Circum | |
| sese urvat ad pedes a terra quadringentos caput." | |
| Ungulus Oscorum lingua anulus, ut . . .: | |
| "si quid monumenti nacta est, qui e[or]um requi- | 35 |
| reret. Est ungulus, quem ei detraxit ebrio." | |
| Pacuvius in Iliona: "Repugnanti ego porro | |
| hunc vi detraxi ungulum"; et in Atalanta: "Sus- | |
| pensum in laevo brachio ostendo ungulum." | |
| Unciaria lex appellari coepta est, quam L. | 40 |
| Sulla et Q. Pom<peius Rufus> tulerunt, qua sanctum est, | |
| ut debitores decimam partem . . . | |
| <Vinalia> . . . | |
| <Venerari> . . . | |
| . . . <Venen> . . . | 45 |
| bant antiqui, cuius color inficiendo muta- | 376.1 |
| batur, ut Ennius cum ait: "Cum illud, quo iam | |
| semel est imbuta veneno." Ventabam dixisse antiquos | |
| <veri>simile est, cum et praepositione adiecta . . . | |
| adventabam. †Vesat upum† est vel . . . | 5 |
| quod Graeci ὕειν dicunt. Vend<itiones> . . . dicebantur | |
| censorum locationes; quod vel<ut fr>uctus locorum publi- | |
| corum venibant. Viminalis et porta | |
| et collis appellantur, quod ibi viminum fu- | |
| isse videtur silva, ubi est et ara Iovi Vimino | 10 |
| consecrata. Vindex ab eo, quod vindicat, quo | |
| minus is, qui prensus est ab aliquo, teneatur. Vineae, | |
| ut Verrius praecipit, quod vini feraces sint. Etiam | |
| militares quaedam machinationes a similitudine | |
| appellantur. Vivatus et vividus a poetis dicun- | 15 |
| tur a vi magna. Vindiciae appellantur res eae, | |
| de quibus controversia est: quod potius dicitur | |
| ius quia fit inter eos qui contendunt. [M.] Cato | |
| in ea quam scribsit L. Furio de aqua: | |
| . . . s praetores | 20 |
| secundum populum vindicias dicunt." | |
| . . . Lucilius: "Nemo hic vindicias neque sacra | |
| . . . en veretur." De quo verbo Cincius sic ait: | |
| "Vindiciae olim dicebantur illae, quae ex fundo | |
| sumptae in ius adlatae erant." At Ser. Sulpicius | 25 |
| . . . iam singulariter formato vindiciam esse ait | |
| . . . <q>ua de re controversia est, ab eo quod vindicatur | |
| . . . XII: "Si vindiciam falsam tulit, si velit is | |
| . . . tor arbitros tris dato; eorum arbitrio | |
| . . . fructus duplione damnum decideto." | 30 |
| <Umbrae> . . . | |
| <Vallesit> . . . | |
| <Vexillum> . . . | |
| <Vinnulus> . . . | |
| <Victus> . . . | 35 |
| <Ungustus> . . . | |
| <Vadem> . . . |