| Tappete ex Graeco suṃ . . . | 351.39 |
| tae Ennius cum ait: "t . . . <Turpi-> | 40 |
| lius in Demetrio: "lec̣ . . . | |
| veterem. Sic tappet . . . <Terentum> | |
| in campo Martio loc . . . | |
| dicendum fuisse, quod te . . . <ludos> | |
| Secularis Ditis patris . . . | 45 |
| tur ab equis quadrigariṣ . . . | |
| tilitas aequiperet mo . . . | |
| nae. Quod quam aniliter relat<um sit, cui-> | |
| vis manifestum est. Tau<ri ludi in-> | |
| stituti dis inferis ex ḷị . . . <Superbo> | 50 |
| Tarquinio regnante, cum ṃ<agna incidisset> | |
| pestilentia in mulieres g<ravidas> . . . | |
| fetu, si facti sunt ex carṇ<e divendita populo> | |
| taurorum immolatorum; ob <hoc ludi Tauri> | |
| appellati, sunt, et fiunṭ . . . <ne> | 55 |
| intra muros evocentur d<i inferi> . . . | |
| ludos Varro ait vocari, q̣ụọḍ . . . | |
| lus pendens a doctore iṇc̣ṛ . . . | |
| solitus sit inpelli, atque us<que eo> . . . | |
| docere, quoad consister<et> . . . | 60 |
| te talorum constaret pedu<m . . . Talas-> | |
| sionem in nuptiis Varro ait <signum esse lani-> | |
| fici, τάλαρον, id est quassillum; ị<nde enim so-> | |
| litum appellari Talassionem . . . | |
| historiarum scribtor, Talassium <ait> . . . | 65 |
| virum, rapta virgine unicae p<ulchritudi> . . . | |
| dinis, quod ei id coniugium fuerit f<elix, boni> | |
| [h]ominis gratia nunc redintegrari . . . | |
| . . . <l>ẹx Curiata fertur, quo Hanni- | 352.1 |
| <bal> . . . Romae cum esset nec ex praesidi- | |
| <is> . . . Q. Fabius Maximus Verru- | |
| <cossus, M. Claudius Ma>rcellus cos. facere in | |
| . . . uit Aelius in XII sigṇị- | 5 |
| <fica . . . T>risulcum fulgur fuịṭ | |
| . . . q̣ụịa id aut incendita | |
| . . . <te>rebrat. Togatarum | |
| . . . ọmnium fastigi; quae | |
| . . . quod togis praetextis rem | 10 |
| . . . tẹṛ tabernariarum, quia | |
| . . . cellentibus etiam humiles | |
| . . . <p>ḷagiari servi denique et | |
| . . . <tab>ernis honeste prodeant | |
| . . . <Ta>uras, vaccas steriles ap- | 15 |
| <pellari ait> . . . s, quae non magis pariant, | |
| <quam tauri. Sed veri>similius sit ex Graeco dic- | |
| <tas, quia steriles vaccas ταύ>ρας appellant. Todi sunt | |
| <genus avium parvarum> . . . i, quarum meminit Plautus in Sy- | |
| <. . . : "Cum extor>tis talis, cum todillis crus- | 20 |
| <culis." Tubilustria,> quibus diebus adscribtum in | |
| <Fastis est, in atr>io Sutorio agna tubae | |
| <lustrantur, quos> tubos appellant; quod genus | |
| <lustrationis ex Ar>cadia Pallanteo trans- | |
| <latum esse dicunt. T>u?ditantes tundentes | 25 |
| <negotium, id est ag>ẹṇtes, significare ait Cincius | |
| <de verbis priscis. E>nnius lib. II: "Haec inter se totum | |
| . . . <tuditan>tes", et Lucretius item lib. II: "Nec | |
| <tuditantia> ṛem cessant extrinsecus ullam." | |
| <Tudites mall>ẹos appellant antiqui a tunden- | 30 |
| <do> . . . iṣ ali cruribus tudites. Inde Ateius | |
| <Philolog>ụs existimat Tuditano cognomen | |
| <fuisse, quod> c̣ạput malleoli simile habuerit. | |
| <Tullios al>ịị dixerunt esse silanos, ali rivos, ali | |
| vehementes proiectiones sanguinis arcuatim | 35 |
| fluentis, quales sunt Tiburi in Aniene. Ennius | |
| in Aiace: "Aiax; misso sanguine tepido tu<l>lii | |
| efflantes volant." Topper significare ait | |
| Artorius cito, fortasse, celeriter, tem<e>re. Cito; | |
| sic in Nelei carmine: "Topper fortunae commu- | 40 |
| tantur hominibus." Citius; sic †C. naevicapesset† flam- | |
| mam Volcani." Cito; sic in eodem: "Namque nullum peius | |
| macerat humanum, quamde mare saevum, †viret† | |
| cui sunt magnae; topper confringent inpor- | |
| tunae und<a>e." Fortasse; sic Coelius lib. VII: "Ita | 45 |
| uti sese quisque vobis studeat aemulari in statu | |
| fortunae rei publicae, eadem re gesta, topper nihilo | |
| minore negotio acto, gratia minor esset." For- | |
| tasse; sic Accius in Io: "Topper, ut fit, patris te | |
| eicit ira." Sinnius vero sic: Topper fortasse valet | 50 |
| in Enni et Pacui scriptis; apud Ennium est: "Topper | |
| quam nemo melius scit." Pacuvius: "Topper tecum | |
| sit poṭẹstas faxsit, si mecum velit"; at in anti- | |
| quissimis scriptis celeriter ac mature; in Odys- | |
| sia vetere: "Topper facit homines †utrius fue- | 55 |
| rint†"; "Topper citi ad aedis venimus Circae, simul | |
| duona eorum portant ad navis; millia alia | |
| in isdem inserinuntur." Tubicines etiam hi ap- | |
| pellantur, qui sacerdotes viri speciosi publice | |
| sacra faciunt, tubarum lustrandarum gratia. | 60 |
| Torrens particip<i>aliter pro exurens ponitur, ut | |
| est apud Pacuvium in Antiopa: "Flammeo vapo- | |
| re torrens terrae fetum exusserit." Signifi- | |
| cat etiam fluvium, subitis imbribus concitatum, | |
| qui alioqui siccitatibus exarescit, †quius† aquam ipsam, | 65 |
| quae fluit, flumen recte dici ait Aelius Gallus | |
| lib. II quae ad ius pertinent; ceterum volgi con- | |
| suetudine utrumque iam dici flumen, et perennem | |
| fluvium et torrentem. Torum, ut significet torridum, | 355.1 |
| aridum, per unum quidem r antiqua consuetudine | |
| scribitur; sed quasi per duo r scribatur, pronuntiari | |
| oportet. Nam antiqui nec mutas, nec semivoca- | |
| les litteras geminabant, ut fit in Ennio, | 5 |
| Arrio, Annio. Turmam equitum [a]dictam esse ait | |
| Curiatius quase terimam: quod ter deni equites ex | |
| tribus tribubus Titiensium, Ramnium, Lucerum fiebant. | |
| Itaque primi singularum decuriarum decuriones | |
| dicti, qui ex eo in singulis turmis sunt etiam nunc | 10 |
| terni. Torreri a torro deductum, proprie signi- | |
| ficat siccare atque arefacere; sed usurpatum | |
| est iam pro eo, quod sit igne urere. Plautus: "†in una | |
| edet† opera in furnum calidum condito, atque | |
| ibi torreto." Turannos, Etruscos appellari | 15 |
| solitos ait Verrius, a Turreno duce Lydorum, | |
| a cuius gentis praecipua crudelitate etiam ty- | |
| rannos dictos. Tyria maria in proverbium de- | |
| ductum est; quod Tyro oriundi Poeni adeo po- | |
| tentes maris fuerunt, ut omnibus mortalibus na- | 20 |
| vigatio esset periculosa. Afranius in Epistula: "Hunc | |
| Serrium autem maria Tyria conciet." Torvi- | |
| tas a ferocia taurorum dicta est. Pacuvius in Ar- | |
| morum iudicio: "Feroci ingenio torvus praegran- | |
| di gradu." et: "Cum recordor eius ferocem et tor- | 25 |
| vam confidentiam." Turbelas dixisse anti- | |
| quos, quas nunc turbas appellamus, testis est | |
| Plautus in Pseudolo: "Quo pacto et quantas soleam | |
| turbelas dare." Tutulum vocari aiunt flami- | |
| nicarum capitis ornamentum, quod fiat vitta | 30 |
| purpurea innexa crinibus, et exstructum | |
| in altitudinem. Quidam, pilleum lanatum forma | |
| metali figuratum, quo flamines ac pontifices | |
| utantur, eodem nomine vocari. Ennius: "li- | |
| baque, fictores, Argaeos et <tutulatos." Tuor,> | 35 |
| video; tueor, defendo . . . | |
| sed iam promiscue utuntur . . . | |
| or pro video; et contueor . . . <Tugu-> | |
| ria a tecto appellantur . . . | |
| sordida. Afranius in D . . . | 40 |
| tugurium est, turpe." <Caecilius in Hypo-> | |
| bolimaeo: "Habitaba . . . <pau> | |
| perculo." Quo nomine <Messala in explana-> | |
| tione XII ait etiam . . . | |
| cari. Tuscum vicum coṇ . . . | 45 |
| tores dictum aiunt aḅ <iis, qui Porsena rege> | |
| de[s]ce[n]dente ab obsi<dione e Tuscis remanserint> | |
| Romae, locoque his dato <habitaverint> . . . | |
| entes fratres Caeles et Vibenn<a> . . . | |
| Tarquinium Romam secum max̣ . . . | 50 |
| rint. M. Varro, quod ex Cael<io in eum locum deducti> | |
| sint. Toxicum dicitur cervari<um venenum, quo> | |
| quidam perunguere sagitta<s> . . . | |
| Caecilius in Gamo: "Ut hom . . . | |
| toxico transegerit." Afra<nius> . . . | 55 |
| uxorium istud toxicum mit . . . <Tuscos> | |
| quidam dictos aiunt a Tusco <rege Hercu-> | |
| lis filio. Ali quod unici studi si<nt sacrificiorum,> | |
| ex Graeco, velut θυσκόοι. T<usculum vel> | |
| ab eadem causa sacrificiorum, ụ<el quod aditum dif-> | 60 |
| ficilem habeat, id est, δύσκολον. <Tumulum> | |
| Aelius sic definit: "Tumulus e<st . . . are-> | |
| nae editus secundum mare fluctibus in <altum ele-> | |
| vatus, unde similiter et manufac<tus et na-> | |
| turalis proprie dici potest. Tumu?l?t?<uarii> | 65 |
| milites, dicuntur lecti ob subitum ti<morem; un-> | |
| de etiam tumultum dici ait Verriuṣ, q̣ụịạ . . . | |
| is ornatur, quam ab Italicis et Gallịc̣ịṣ ḥ . . . | |
| . . . ẹṇt Italiae, itaque nullum | 356.1 |
| . . . ạṃ quam Gallicum aut domesti- | |
| <cum . . . Thomices Graeco> nomine appellantur | |
| <ex cannabi inpolita> et sparto leviter tortae | |
| <restes, ex quibus funes> fiunt. Lucilius: "Vidimus | 5 |
| . . . <cann>abina." Op[p]illus Aure- | |
| <lius . . . mol>lem pulvillum, quem in | |
| <collo habent, ne restis> laedat tomicem vo- | |
| <cari. Tongere Aelius Sti>lo ait noscere esse, | |
| <quod Praenestini tongi>tionem dicant pro no- | 10 |
| <tionem . . . la>tius dominari; Ennius: | |
| . . . <alii rhetorica> tongent"; et vincere | |
| . . . ị videtur significare. | |
| . . . <Tesca sun>t loca augurio desig- | |
| <nata> . . . ịno finis in terra auguri. Op- | 15 |
| <[p]illus> . . . ḷịụs loca consecrata ad | |
| . . . sit. sed sancta loca undique | |
| . . . nt pontifici[s] libṛị, in quibus | |
| . . . que sedemque tescumque | |
| . . . dedicaverit, ubi eos ac | 20 |
| . . . propitiosque. Hostius belli | |
| <Histrici lib.> . . . "per gentis ait aetherias atque | |
| . . . ị; "violabis templa antiqua | |
| . . . <Cic>ẹṛo aspera, difficilia aditu | |
| . . . <lo>c̣a aspera, saxa tesca tuor". | 25 |
| <Accius in Philo>c̣teta: "Quis tu es mortalis, | |
| <qui in desert>a et tesqua te adportas loca?" | |
| <Tonsillam ait> esse Verrius palum dolatum | |
| <in acumen et> cuspide praeferratum, ut existi- | |
| . . . ẹṃ †cum figi† in litore navis re- | 30 |
| <ligandae> c̣auṣa. Pacuvius in Med[i]o: "Acces- | |
| <si Aea>ẹam, et tosillam pegi laeto in litore." | |
| <Accius in> P̣ḥịnidis: "Tacete, et tonsillas lito- | |
| <re . . . edo> edite." Tonsam Ennius signifi- | |
| cat remum, quod quasi tondeatur ferro, | 35 |
| cum ait lib. VII: "Poste recumbite, vestraque | |
| pectora pellite tonsis"; item: "Pone petunt, | |
| exim referunt ad pectora tonsas"; et in | |
| [na] Sota: "Alius in mari vult magno tenere | |
| tonsam." Thymbreum Apollinem Vergilius | 40 |
| a monte Thymbreo appellavit, qui est in | |
| agro Troiano. Tolenno est genus machinae, | |
| quo trahitur aqua, alteram partem praegra- | |
| vante pondere, dictus a tollendo. Tolera- | |
| re, patienter ferre. Accius in Neoptolemo: | 45 |
| "Aut quisquam potis est tolerare acritu- | |
| dinem." Ennius lib. II: "Ferro se caede<i>, quam dic- | |
| tis his, toleraret." Toles tumor in fau- | |
| cibus, quae per deminutionem tonsillae dicuntur. | |
| Tullianum, quod dicitur pars quaedam carceris, | 50 |
| Ser. Tullium regem aedificasse aiunt. Taxat | |
| verbum ponitur in his, quae finiuntur, quoad | |
| tangi liceat; in litibus quoque, arbitrove | |
| cum proscribitur, quoad ei ius sit statuendi, | |
| taxatio dicitur, quae fit certae summae. A tangen- | 55 |
| do autem dici etiam scaenici testimonio sunt, | |
| qui taxatores dicuntur, quod alter alterum male- | |
| dictis tangit. Tabernacula dicuntur a si- | |
| militudine tabernarum; quae ipsae, quod | |
| ex tabulis olim fiebant, dictae sunt, non ut | 60 |
| quidam putant, quod tabulis cludantur. Ta- | |
| git Pacuvius in Teucro: "Ut ego, si quisquam | |
| me tagit." Et tagam idem in Hermiona: "Aut | |
| non cernam, nisi tagam", sine dubio anṭịqua | |
| consuetudine usurpavit. Nam nunc ea sine | 65 |
| praepositionibus non dicuntur, ut contigit, at- | |
| tigit. Tablinum proxime atrium locus dicitur, quod | |
| antiqui magistratus in suo imperio tabulis | |
| rationum ibi habebant publicarum rationum causa factum | 359.1 |
| locum. Tabem eam, quae faceret tabescere, apud anti- | |
| quos usurpatam Sallustius quoque frequenter, | |
| ut in Catilina, cum ait: "Uti tabes plerosque ci- | |
| vium animos invaserat"; et in lib. IV Historiarum: | 5 |
| "Qui quidem mos, ut tabes, in Urbem coiectus." Et | |
| Corvin[i]us pro Liburnia: "Propter hanc tabem atque | |
| perniciem domus totius." Tabellis pro chartis ute- | |
| bantur antiqui, quibus ultro citro, sive privatim | |
| sive publice opus erat, certiores absentes faciebant. | 10 |
| Unde adhuc tabellari dicuntur, et tabellae mis- | |
| sae ab imperatoribus. Tagax furunculus a ta<n>gen- | |
| do; cuius vocabuli Lucilius meminit: "Et Muttonis | |
| manum perscribere posse tag<ac>em." Tages nomine, | |
| geni filius, nepos Iovis, puer dicitur discipuli- | 15 |
| nam haruspicii dedisse duodecim populis Etruriae. | |
| Taminia uva silvestris generis videtur Verrio | |
| dicta, quod tam mira sit quam minium. | |
| Talus [in] Sabinorum nominibus praenominis | |
| loco videtur fuisse. Talentorum non unum genus. | 20 |
| Atticum est sex milium denarium: Rho- | |
| dium et cistophorum quattuor milium et quin- | |
| gentorum denarium: Alexandrinum XII dena- | |
| rium: Neapolitanum sex denarium: Syracusa- | |
| num trium denarium: Reginum victoriati. | 25 |
| Tanne eo usque, ut Aelius Stilo et Opillus | |
| Aurelius interpretantur. Itaque Afranius: "Tanne | |
| arcula tua plena est aranearum?" Thaleae | |
| nomen dictum [alii] ab aetatis flore aiunt; | |
| alii, quod carmina semper floreant. Talipe- | 30 |
| dare antiqui dicebant pro vaccillare pedibus | |
| lassitudine, qua qui trahit pedes, ut | |
| talis videatur insistere aut identidem | |
| tollere pedes. Tammodo antiqui ponebant pro modo. | |
| Accius in: . . . ctor lux Dardaniae in tenebris . . . | 35 |
| Tallam alii folliculum cepae . . . | |
| Talam Cornificius posuit, unde et Talassus. | |
| Taurium aes appellant, quod in ludos Taurios consumitur. | |
| <Tarmes> . . . | |
| †Tamperon† soliti sunt appellare Graeci genus | 40 |
| scribendi deorsum versus, ut nunc dextrosum | |
| scribimus. | |
| Tame in carmine positum est pro tam. | 360.1 |
| Tartarino cum dixit Ennius, horrendo et terribili | |
| Verrius vult accipi, a Tartaro, qui locus [est] apud inferos. | |
| Tutum frequenter dicitur maxime. Varro in Europa: | |
| "Tutum sub sede fuissent." | 5 |
| . . . Tam significationem habet, cum ponimus propo- | |
| sitivam quandam, qui subiungimus quam, aut cum | |
| dicimus tam egregium opus tam parvo pretio venisse, | |
| id est sic, ita, ut apud Graecos quoque οὕτως ἀγαθόν. | |
| Item ex contrario ei dicimus: quam malus Homerus, tam | 10 |
| bonus Choerilus poeta est. At antiqui tam etiam pro | |
| tamen usi sunt, ut Naevius: "Quid si taceat? | |
| dum videat, tam sciat quid scriptum sit." Ennius: | |
| "Ille meae tam potis pacis potiri." Titinius: | |
| "Bene cum facimus, tam male subimus, ut qui- | 15 |
| dem perhibent viri." Item: "Quamquam estis nihili, | |
| tam ecastor simul vobis consului." Tandem cum signi- | |
| ficat aliquando, interdum tamen ex supervacuo po- | |
| nitur, ut apud Terentium in Phormione, cum ait: "Ita- | |
| ne tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?" Non | 20 |
| enim hic tempus ullum significat. At Cicero etiam | |
| duplicat temporalem significationem, cum ait: | |
| "Tandem aliquando." Tauri verbenaeque in commen- | |
| tario sacrorum significat ficta farinacea. Tama | |
| dicitur, cum labore viae sanguis in crura descendit et | 25 |
| tumorem facit. Lucilius: "Inguen ne existat, pa- | |
| pulae, tama, ne boa noxit." Taenias Graecam | |
| vocem sic interpretatur Verrius, ut dicat or- | |
| namentum esse laneum capitis honorati, ut sit | |
| apud Caecilium in Androgyno: "Sepulchrum plenum | 30 |
| taeniarum, ita ut solet", et alias: "Dum taeniam, | |
| qui volnus vinciret, petit." Ennius in Alexandro: | |
| "Volans de caelo cum corona et taeniis." Accius in | |
| Neoptolemo: "Decorare est satius, quam verbena | |
| et taeniis." Taedulum antiqui interdum pro fasti- | 35 |
| dioso, interdum quod omnibus taedio esset, ponere | |
| soliti sunt. Tatium occisum ait Lavini ab amicis. | |
| eorum legatorum, quos interfecerant Titini la- | |
| trones; sed sepultum in Aventiniensi laureto. | |
| Quod ad significationem verborum non magis per- | 40 |
| tinet, quam plurima alia, et praeterita iam et | 363.1 |
| deinceps quae referentur. Taurorum specie simu- | |
| lacra fluminum, id est cum cornibus, formantur, | |
| quod sunt atrocia ut tauri. Talionis mentionem | |
| fieri in XII ait Verrius hoc modo: "Si mem- | 5 |
| brum rup<s>it, in cum eo pacit, talio esto." Neque | |
| id quid significet, indicat, puto quia notum | |
| est; permittit enim lex parem vindictam. Tarqui- | |
| tias scalas, quas Tarquinius Superbus fecerit, | |
| abominandi eius nominis gratia ita appellatas esse | 10 |
| ait volgo existimari. Tarpeiae esse effigiem ita ap- | |
| pellari putant quidam in aede Iovis Metellinae, | |
| eius videlicet in memoriam virginis, quae pacta | |
| a Sabinis hostibus ea, quae in sinistris mani- | |
| bus haberent, ut sibi darent, intro miserit eos cum | 15 |
| rege Tatio; qui postea in pace facienda caverit a | |
| Romulo, ut ea Sabinis semper pateret. "Tam perit quam | |
| extrema faba" in proverbio est, quod ea plerumque aut | |
| proteritur, aut decerpitur a praetereuntibus. Tappulam | |
| legem convivalem ficto nomine conscripsit iocoso car- | 20 |
| mine Valerius Valentinus, cuius meminit Lucilius hoc | |
| modo: "Tappulam rident legem, conterunt Opimi." | |
| Termonem Ennius Graeca consuetudine dixit, quem | |
| nos nunc terminum hoc modo: "Ingenti vadit | |
| cursu, qua redditus termo est." et: "Hortatore | 25 |
| bono prius, quam iam finibus termo." Trientem tertium | |
| pondo coronam auream dedisse se Iovi donum | |
| scripsit T. Quintius dictator cum per novem | |
| dies totidem urbes et decimam Praeneste cepisset. Id | |
| significare ait Cincius in Μυσταγωγικῶν lib. II duas | 30 |
| libras pondo et trientem, qua consuetudine hodieque | |
| utimur, cum lignum bes alterum dicimus, id est | |
| pedem et besem latitudinis habens; et sestertium, | |
| id est duos asses et semissem tertium. Item si tres | |
| asses sunt et quartus quadrans. Tersum diem pro sereno | 35 |
| dictum ab antiquis nec se ha<bere rei auctorem> ait. | |
| Teres in longitudine rotundatum, quales asseres natura | |
| ministrat. | |
| Terpsicore nomen Musae, quae deos Hominesque delectat. | |
| Tertium quartum differre ait a tertio quarto †quintus†, | 40 |
| quod quid factum sit significat. | |
| Termentum pro eo, quod nunc dicitur detri- | |
| mentum, utitur Plautus in Bacchidibus. | |
| Teretinatibus a flumine Terede dicti existimantur, | |
| et syllaba eius tertia mutata, et pro Terede | 45 |
| Teram scribi debuisse. | |
| Tripudium . . . <au-> | |
| spiciis in exultatione tripudiat . . . | |
| a terra pavienda sunt dicta. Nam pavire . . . | |
| et ferire, a quo et pavimenta. Id ex Graeco, quod illi | 50 |
| παίειν, quod nos ferire . . . | |
| mum in castris usur<pa> . . . | |
| Templi figura in diffinitione augurii. | |
| Tempestatem pro tempore frequenter antiqui dicebant. | |
| <Tempesta> . . . | 55 |
| <Tinia> . . . | 364.1 |
| Tensam ait vocari Sinnius Capito vehiculum, | |
| quo exuviae deorum ludicris circensibus | |
| in circum ad pulvinar vehuntur. Fuit et | |
| ex ebore, ut apud Titinium in Bar- | 5 |
| bato, et ex argento. | |
| Temerare violare . . . | |
| et contaminare, dictum videlicet . . . a temeritate. | |
| Temetum vinum. Plautus in Aulularia: <"Cererin, | |
| Strobile, has sunt facturi nuptias?> Qui? Quia temeti | 10 |
| nihil allatum <intellego."> Pomponius in Decima: | |
| "Non multi . . . plurimi." Novius in duobus Dossennis: | |
| "Sequimini; <i> prae, mi nate; sequere, temeti ti- | |
| mor." idem in Funere: "Agite, exite, temulentam | |
| tollite"; et †sine surdo†: "Filias habeo temulentas, | 15 |
| sed eccas video incedere." Afranius in Consobrinis: | |
| "Pol magis istius temulentae, futtilis." Tintinni- | |
| re est apud Naevium hoc modo: "Tantum ibi mo- | |
| lae crepitum faciebant, tintinnabant compedes"; | |
| et apud Afranium: "Ostiari impedimenta tintin- | 20 |
| nire audio." Tributorum conlationem, cum sit alia | |
| in capita, illud ex censu, dicitur etiam | |
| quoddam temerarium, ut post Urbem a Gallis cap- | |
| tam conlatum est, quia proximis XV annis cen- | |
| sus †alius† non erat. Item bello Punico secundo | 25 |
| M. Valerio Laevino, M. Claudio Marcello cos. | |
| cum et senatus et populus in aerarium, quod ha- | |
| buit, detulit. Tentipellium Artorius putat | |
| esse calciamentum ferratum, quo pelles exten- | |
| duntur, indeque Afranium dixisse in Promo: | 30 |
| "Pro manibus credo habere ego illos tentipellium." | |
| Titinium autem Verrius existimare id medi- | |
| camentum esse, quo rugae extendantur, cum | |
| dicat: "Tentipellium inducitur, rugae in o- | |
| re extenduntur": cum ille τροπικῶς dixerit. | 35 |
| Tignum non solum in aedificiis, quo utuntur, | |
| appellatur, sed etiam in vineis, ut est in XII: "Ti- | |
| gnum iunctum aedibus vineave et concapit ne | |
| solvito." Tela proprie dici videntur ea, | |
| quae missilia sunt, ex Graeco videlicet translato | 40 |
| eorum nomine, quoniam illi τηλόθεν missa di- | |
| cunt, quae nos eminus. Sicut arma ea, quae ab hu- | |
| meris dependentia retinentur manibus, quoniam quidem | |
| non minus in nobis eam partem corporis armum | |
| vocari existimandum est, quam . . . Tigillum sororium | 45 |
| * * * |