A ROMVLO TEMPORA REGVM SEPTEM
  Populus Romanus a rege Romulo in Caesarem 1.1.1
Augustum septingentos per annos tantum operum pace
belloque gessit, ut, si quis magnitudinem imperii cum
annis conferat, aetatem ultra putet. ita late per orbem
terrarum arma circumtulit, ut qui res illius legunt non 5
unius populi, sed generis humani facta condiscant.
tot in laboribus periculisque iactatus est, ut ad consti-
tuendum eius imperium contendisse Virtus et Fortuna
videantur. qua re, cum, si quid aliud, hoc quoque
operae pretium sit cognoscere, tamen, quia ipsa sibi 10
obstat magnitudo rerumque diversitas aciem intentio-
nis abrumpit, faciam quod solent qui terrarum situs
pingunt: in brevi quasi tabella totam eius imaginem
amplectar, non nihil, ut spero, ad admirationem principis
populi conlaturus, si pariter atque insemel universam 15
magnitudinem eius ostendero.
  Si quis ergo populum Romanum quasi unum ho-
minem consideret totamque eius aetatem percenseat, ut
coeperit utque adoleverit, ut quasi ad quandam iuventae
frugem pervenerit, ut postea velut consenuerit, quattuor 20
gradus processusque eius inveniet. prima aetas sub regi-
bus fuit prope per annos quadringentos, quibus circum
urbem ipsam cum finitimis luctatus est. haec erit eius
infantia. sequens a Bruto Collatinoque consulibus in
Appium Claudium Quintum Fulvium consules centum 25
quinquaginta annos patet, quibus Italiam subegit. hoc
fuit tempus viris armis incitatissimum, ideoque quis
adulescentiam dixerit. deinceps ad Caesarem Augustum
centum et quinquaginta anni, quibus totum orbem pa-
cavit. hic iam ipsa iuventas imperii et quaedam quasi ro- 30
busta maturitas. a Caesare Augusto in saeculum nostrum
haud multo minus anni ducenti, quibus inertia Caesa-
rum quasi consenuit atque decoxit, nisi quod sub Tra-
iano principe movit lacertos et praeter spem omnium
senectus imperii quasi reddita iuventute revirescit. 35
  Primus ille et urbis et imperii conditor Romulus
fuit, Marte genitus et Rhea Silvia. hoc de se sacerdos
gravida confessa est, nec mox fama dubitavit, cum
Amulii regis imperio abiectus in profluentem cum Remo
fratre non potuit exstingui: si quidem et Tiberinus 40
amnem repressit, et relictis catulis lupa secuta vagitum
ubera admovit infantibus matremque se gessit. sic
repertos apud arborem Faustulus regii gregis pastor
tulit in casam atque educavit. Alba tunc erat Latio
caput, Iuli opus; nam Lavinium patris Aeneae con- 45
tempserat. ab his Amulius iam septima subole regnabat,
fratre pulso Numitore, cuius ex filia Romulus. igitur
statim prima iuventae face patruum ab arce deturbat,
avum reponit, ipse fluminis amator et montium, apud
quos erat educatus, moenia novae urbis agitabat. gemini 50
erant; uter auspicaretur et regeret, adhibere placuit
deos. Remus montem Aventinum, hic Palatinum occu-
pat. prior ille sex vultures, hic postea, sed duodecim
vidit. sic victor augurio urbem excitat, plenus spei
bellatricem fore; id adsuetae sanguine et praeda aves 55
pollicebantur. ad tutelam novae urbis sufficere vallum
videbatur, cuius dum angustias Remus increpat saltu,
dubium an iussu fratris, occisus est: prima certe vic-
tima fuit munitionemque urbis novae sanguine suo
consecravit. imaginem urbis magis quam urbem fece- 60
rat: incolae deerant. erat in proximo lucus; hunc asy-
lum facit, et statim mira vis hominum: Latini Tuscique
pastores, quidam etiam transmarini, Phryges qui sub
Aenea, Arcades qui sub Evandro duce influxerant. ita
ex variis quasi elementis congregavit corpus unum, 65
populumque Romanum ipse fecit. res erat unius aetatis
populus virorum. itaque matrimonia a finitimis petita
quia non inpetrabantur, manu capta sunt. simulatis
quippe ludis equestribus virgines, quae ad spectacu-
lum venerant, praedae fuere. et haec statim causa bel- 70
lorum. pulsi fugatique Veientes. Caeninensium captum
ac dirutum est oppidum. spolia insuper opima de rege
Acrone Feretrio Iovi manibus suis rex reportavit.
Sabinis proditae portae per virginem Tarpeiam. nec
dolo, sed puella pretium rei quae gerebant in sinistris 75
petiverat, dubium clipeos an armillas; illi, ut et fidem
solverent et ulciscerentur, clipeis obruere. ita admissis
intra moenia hostibus, atrox in ipso foro pugna, adeo
ut Romulus Iovem oraret, foedam suorum fugam
sisteret; hinc templum et Stator Iuppiter. tandem furen- 80
tibus intervenere raptae laceris comis. sic pax facta
cum Tatio foedusque percussum, secutaque res mira
dictu, ut relictis sedibus suis novam in urbem hostes
demigrarent et cum generis suis avitas opes pro dote
sociarent. auctis brevi viribus, hunc rex sapientissimus 85
statum rei publicae inposuit: iuventus divisa per tribus
in equis et in armis ad subita belli excubaret, consilium
rei publicae penes senes esset, qui ex auctoritate patres,
ob aetatem senatus vocabatur. his ita ordinatis repente,
cum contionem haberet ante urbem apud Caprae 90
paludem, e conspectu ablatus est. discerptum aliqui
a senatu putant ob asperius ingenium; sed oborta
tempestas solisque defectio consecrationis speciem prae-
buere. cui mox Iulius Proculus fidem fecit, visum a
se Romulum adfirmans augustiore forma quam fuisset; 95
mandare praeterea ut se pro numine acciperent; Qui-
rinum in caelo vocari; placitum diis ut gentium Roma
poteretur.
  Succedit Romulo Numa Pompilius, quem Curibus
Sabinis agentem ultro petiverunt ob inclitam viri reli- 100
gionem. ille sacra et caerimonias omnemque cultum
deorum inmortalium docuit, ille pontifices, augures,
Salios ceteraque sacerdotia annumque in duodecim
menses, fastos dies nefastosque discripsit, ille ancilia
atque Palladium, secreta quaedam imperii pignora, 105
Ianumque geminum, fidem pacis ac belli, in primis
focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simu-
lacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigi-
laret: haec omnia quasi monitu deae Egeriae, quo
magis barbari acciperent. eo denique ferocem populum 110
redegit, ut, quod vi et iniuria occuparat imperium,
religione atque iustitia gubernaret.
  Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui in
honorem virtutis regnum ultro datum. hic omnem mili-
tarem disciplinam artemque bellandi condidit. itaque 115
mirum in modum exercita iuventute provocare ausus
Albanos, gravem et diu principem populum. sed cum
pari robore frequentibus proeliis utrique comminueren-
tur, misso in compendium bello, Horatiis Curiatiisque,
trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi 120
fata permissa sunt. anceps et pulchra contentio exituque
ipso mirabilis. tribus quippe illinc volneratis, hinc duo-
bus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem
dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque,
prout sequi poterant, adortus exsuperat. sic—rarum 125
alias decus—unius manu parta victoria est, quam ille
mox parricidio foedavit. flentem spolia circa se sponsi
quidem, sed hostis, sororem viderat. hunc tam inma-
turum amorem virginis ultus est ferro. citavere leges
nefas, sed abstulit virtus parricidam et facinus infra 130
gloriam fuit. nec diu in fide Albanus. nam Fidenate
bello missi in auxilium ex foedere medii inter duos
exspectavere Fortunam. sed rex callidus ubi inclinare
socios ad hostem videt, tollit animos, quasi ipse man-
dasset: spes inde nostris, metus hostibus. sic fraus 135
proditorum inrita fuit. itaque hoste victo ruptorem
foederis Mettum Fufetium religatum inter duos currus
pernicibus equis distrahit, Albamque ipsam quamvis
parentem, aemulam tamen diruit, cum prius omnes
opes urbis ipsumque populum Romam transtulisset; 140
prorsus ut consanguinea civitas non perisse, sed in
suum corpus redisse rursus videretur.
  Ancus deinde Marcius, nepos Pompili ex filia,
pari ingenio. igitur et muro moenia amplexus est et
interfluentem urbi Tiberinum ponte commisit Ostiam- 145
que in ipso maris fluminisque confinio coloniam posuit,
iam tum videlicet praesagiens animo futurum ut totius
mundi opes et commeatus illo velut maritimo urbis
hospitio reciperentur.
  Tarquinius postea Priscus, quamvis transmarinae 150
originis, regnum ultro petens accepit ob industriam
atque elegantiam; quippe qui oriundus Corintho Grae-
cum ingenium Italicis artibus miscuisset. hic et sena-
tus maiestatem numero ampliavit, et centuriis tribus
auxit, quatenus Attius Nevius numerum augere prohi- 155
bebat, vir summus augurio. quem rex in experimen-
tum rogavit, fierine posset, quod ipse mente conce-
perat. ille rem expertus augurio, posse respondit.
"atquin hoc" inquit "agitaram, an cotem illam secare
novacula possem"; et augur "potes ergo" inquit, et se- 160
cuit. inde Romanis sacer auguratus. neque pace Tarqui-
nius quam bello promptior. duodecim namque Tusciae
populos frequentibus armis subegit. inde fasces, tra-
beae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae,
inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, 165
togae pictae tunicaeque palmatae, omnia denique de-
cora et insignia, quibus imperii dignitas eminet.
  Servius Tullius deinceps gubernacula urbis inva-
dit, nec obscuritas inhibuit quamvis matre serva crea-
tum. nam eximiam indolem uxor Tarquini Tanaquil 170
liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput
flamma promiserat. ergo inter Tarquini mortem adni-
tente regina substitutus in locum regis quasi in tempus,
regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus
videretur. ab hoc populus Romanus relatus in censum, 175
digestus in classes, decuriis atque collegiis distributus,
summaque regis sollertia ita est ordinata res publica,
ut omnia patrimonii, dignitatis, aetatis, artium officio-
rumque discrimina in tabulas referrentur, ac sic maxima
civitas minimae domus diligentia contineretur. 180
  Postremus fuit omnium regum Tarquinius, cui
cognomen Superbo ex moribus datum. hic regnum
avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam
exspectare, inmissisque in eum percussoribus scelere
partam potestatem non melius egit quam adquisiverat. 185
nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae ut virum
regem salutaret, supra cruentum patrem vecta car-
pento consternatos equos exegit. sed ipse in senatum
caedibus, in plebem verberibus, in omnis superbia,
quae crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum saevi- 190
tiam domi fatigasset, tandem in hostes conversus est.
sic valida oppida in Latio capta sunt, Ardea, Ocricolum,
Gabi, Suessa Pometia. tum quoque cruentus in suos.
neque enim filium verberare dubitavit, ut simulanti
transfugam apud hostis hinc fides esset. cui Gabiis, ut 195
voluerat, recepto et per nuntios consulenti quid fieri vel-
let, eminentia forte papaverum capita virgula excutiens,
cum per hoc interficiendos esse principes vellet intel-
legi—qua superbia!—sic respondit tamen. de manubiis
captarum urbium templum erexit. quod cum inaugu- 200
raretur, cedentibus ceteris diis—mira res dictu—
restitere Iuventas et Terminus. placuit vatibus contu-
macia numinum, si quidem firma omnia et aeterna
pollicebantur. sed illud horrentius, quod molientibus
aedem in fundamentis humanum repertum est caput, 205
nec dubitavere cuncti monstrum pulcherrimum im-
perii sedem caputque terrarum promittere. tam diu
superbiam regis populus Romanus perpessus est, donec
aberat libido; hanc ex liberis eius inportunitatem tole-
rare non potuit. quorum cum alter ornatissimae femi- 210
nae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus
ferro expiavit, imperium regibus abrogatum.