| ANACEPHALAEOSIS DE SEPTEM REGIBVS | |
| Haec est prima aetas populi Romani et quasi | 1.2.1 |
| infantia, quam habuit sub regibus septem, quadam | |
| fatorum industria tam variis ingenio, ut rei publicae | |
| ratio et utilitas postulabat. nam quid Romulo arden- | |
| tius? tali opus fuit, ut invaderet regnum. quid Numa | 5 |
| religiosius? ita res poposcit, ut ferox populus deorum | |
| metu mitigaretur. quid ille militiae artifex Tullus? | |
| bellatoribus viris quam necessarius, ut acueret ratione | |
| virtutem! quid aedificator Ancus, ut urbem colonia | |
| extenderet, ponte iungeret, muro tueretur? iam vero | 10 |
| ornamenta Tarquinii et insignia quantam principi | |
| populo addiderunt ex ipso habitu dignitatem! actus a | |
| Servio census quid effecit, nisi ut ipsa se nosset Ro- | |
| mana res publica? postremo Superbi illius inportuna | |
| dominatio non nihil, immo vel plurimum profuit. sic | 15 |
| enim effectum est, ut agitatus iniuriis populus cupiditate | |
| libertatis incenderetur. |