| DE MVTATIONE REI PVBLICAE | |
| Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, | 1.3.1 |
| quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, | |
| populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudi- | |
| citiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus | |
| regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo | 5 |
| consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices | |
| transfert, mutato tamen et iure et nomine. quippe ex | |
| perpetuo annuum placuit, ex singulari duplex, ne | |
| potestas solitudine vel mora corrumperetur, consules- | |
| que appellavit pro regibus, ut consulere civibus suis | 10 |
| debere meminissent. tantumque libertatis novae gau- | |
| dium incesserat, ut vix mutati status fidem caperent | |
| alterumque ex consulibus, Lucretiae maritum, tantum | |
| ob nomen et genus regium fascibus abrogatis urbe | |
| dimitterent. itaque substitutus Horatius Publicola ex | 15 |
| summo studio adnixus est ad augendam liberi populi | |
| maiestatem. nam et fasces ei pro contione submisit, et | |
| ius provocationis adversus ipsos dedit, et ne specie arcis | |
| offenderet, eminentis aedis suas in plana submisit. | |
| Brutus vero favori civium etiam domus suae clade et | 20 |
| parricidio velificatus est. quippe cum studere revo- | |
| candis in urbem regibus liberos suos comperisset, | |
| protraxit in forum et contione media virgis cecidit | |
| securique percussit, ut plane publicus parens in locum | |
| liberorum adoptasse sibi populum videretur. | 25 |
| Liber iam hinc populus Romanus prima adversus | |
| exteros arma pro libertate corripuit, mox pro finibus, | |
| deinde pro sociis, tum gloria et imperio, lacessentibus | |
| adsidue usquequaque finitimis; quippe cum patrii soli | |
| glaeba nulla, sed statim hostile pomerium, mediusque | 30 |
| inter Latium atque Tuscos quasi in quodam bivio | |
| conlocatus omnibus portis in hostem incurreret; donec | |
| quasi contagio quodam per singulos itum est et proximis | |
| quibusque correptis totam Italiam sub se redegerunt. |