| BELLVM PICENS | |
| Omnis mox Italia pacem habuit—quid enim | 1.14.1 |
| post Tarenton auderent?—nisi quod ultro persequi | |
| socios hostium placuit. domiti ergo Picentes et caput | |
| gentis Asculum Sempronio duce, qui tremente inter | |
| proelium campo Tellurem deam promissa aede placavit. | 5 |