| BELLVM TARENTINVM | |
| Sequitur bellum Tarentinum, unum quidem titulo | 1.13.1 |
| et nomine, sed victoria multiplex. hoc enim Campanos, | |
| Apulos atque Lucanos et caput belli Tarentinos, id | |
| est totam Italiam, et cum his omnibus Pyrrhum, | |
| clarissimum Graeciae regem, una veluti ruina pariter | 5 |
| involvit, ut eodem tempore et Italiam consummaret | |
| et transmarinos triumphos auspicaretur. Tarentos, | |
| Lacedaemoniorum opus, Calabriae quondam et Apu- | |
| liae totiusque Lucaniae caput, cum magnitudine et | |
| muris portuque nobilis, tum mirabilis situ. quippe in | 10 |
| ipsis Hadriani maris faucibus posita in omnis terras, | |
| Histriam Illyricum, Epiron Achaiam, Africam, Siciliam | |
| vela dimittit. inminet portui ad prospectum maris | |
| positum maius theatrum, quod quidem causa miserae | |
| civitati fuit omnium calamitatum. ludos forte celebra- | 15 |
| bat, cum adremigantes litori Romanas classes vident, | |
| atque hostem rati emicant, sine discrimine insultant. | |
| qui enim aut unde Romani? nec satis. aderat sine mora | |
| querelam ferens legatio. hanc quoque foede per obsce- | |
| nam turpemque dictu contumeliam violant; et hinc | 20 |
| bellum. sed apparatus horribilis, cum tot simul populi | |
| pro Tarentinis consurgerent omnibusque vehementior | |
| Pyrrhus, qui semigraecam ex Lacedaemoniis condi- | |
| toribus civitatem vindicaturus cum totis viribus Epiri, | |
| Thessaliae, Macedoniae incognitisque in id tempus | 25 |
| elephantis mari terra, viris equis armis, addito insuper | |
| ferarum terrore veniebat. apud Heracleam Campaniae | |
| fluviumque Lirim Laevino consule prima pugna, quae | |
| tam atrox fuit, ut Ferentaneae turmae praefectus Obsi- | |
| dius, invectus in regem, turbaverit coegeritque pro- | 30 |
| iectis insignibus proelio excedere. actum erat, nisi | |
| elephanti converso in spectaculum bello procucurrissent | |
| quorum cum magnitudine tum deformitate et novo | |
| odore simul ac stridore consternati equi, cum incognitas | |
| sibi beluas amplius quam erant suspicarentur, fugam | 35 |
| stragemque late dederunt. in Apulia deinde apud | |
| Asculum melius dimicatum est Curio Fabricioque | |
| consulibus. iam quippe terror beluarum exoleverat, | |
| et Gaius Numicius quartae legionis hastatus unius | |
| proboscide abscisa mori posse beluas ostenderat. itaque | 40 |
| in ipsas pila congesta sunt, et in turres vibratae faces | |
| tota hostium agmina ardentibus ruinis operuerunt: nec | |
| alius cladi finis fuit quam nox dirimeret, postremusque | |
| fugientium rex ipse a satellitibus umero saucius in | |
| armis suis referretur. Lucaniae suprema pugna sub | 45 |
| Arusinis quos vocant campis, ducibus isdem quibus | |
| superius; sed tum tota victoria. exitum, quem datura | |
| virtus fuit, casus dedit. nam provectis in primam aciem | |
| rursus elephantis, unum ex his pullum adacti in caput | |
| naret. quis ergo miretur is moribus, ea virtute militum | 50 |
| victorem populum Romanum fuisse, unoque bello | |
| Tarentino intra quadriennium maximam partem Italiae, | |
| fortissimas gentes, opulentissimas urbes uberrimasque | |
| regiones in dicionem redegisse? aut quid adeo fidem | |
| superet, quam si principia belli cum exitu conferantur? | 55 |
| victor primo proelio Pyrrhus tota tremente Campania | |
| Lirim Fregellasque populatus, prope captam urbem | |
| a Praenestina arce prospexit et a vicensimo lapide oculos | |
| trepidae civitatis fumo ac pulvere inplevit. eodem | |
| postea bis exuto castris, bis saucio et in Graeciam | 60 |
| suam trans mare ac terras fugato, pax et quies et tanta | |
| de opulentissimis tot gentibus spolia, ut victoriam suam | |
| Roma non caperet. nec enim temere ullus pulchrior in | |
| urbem aut speciosior triumphus intravit. ante hunc diem | |
| nihil praeter pecora Volscorum, greges Sabinorum, car- | 65 |
| penta Gallorum, fracta Samnitium arma vidisses: tum si | |
| captivos aspiceres, Molossi Thessali Macedones, Bruttius | |
| Apulus atque Lucanus; si pompam, aurum purpura | |
| signa tabulae Tarentinaeque deliciae. sed nihil liben- | |
| tius populos Romanus aspexit quam illas, quas timue- | 70 |
| rat, cum turribus suis beluas, quae non sine sensu capti- | |
| vitatis submissis cervicibus victores equos sequebantur. |