| BELLVM ETRVSCVM SAMNITICVM | |
| GALLICVM | |
| Hactenus cum singulis gentium, mox acervatim; | 1.12.1 |
| sic tamen quoque par omnibus fuit. Etruscorum duo- | |
| decim populi, Vmbri in id tempus intacti, antiquissimus | |
| Italiae populus, Samnitium reliqui in excidium Romani | |
| nominis repente coniurant. erat terror ingens tot simul | 5 |
| tantorumque populorum. late per Etruriam infesta | |
| quattuor agminum signa volitabant. Ciminius interim | |
| saltus in medio, ante invius plane quasi Caledonius vel | |
| Hercynius, adeo tum terrori erat, ut senatus consuli | |
| denuntiaret ne tantum periculi ingredi auderet. sed nihil | 10 |
| horum terruit ducem, quin fratre praemisso exploraret | |
| accessus. ille per noctem pastorio habitu speculatus | |
| omnia refert tutum iter. sic Fabius Maximus pericu- | |
| losissimum bellum sine periculo explicuit. nam subito | |
| inconditos atque palantis adgressus est captisque supe- | 15 |
| rioribus iugis in subiectos suo iure detonuit. ea namque | |
| species fuit illius belli, quasi in terrigenas e caelo ac | |
| nubibus tela iacerentur. nec incruenta tamen illa victo- | |
| ria. nam oppressus in sinu vallis alter consulum Decius | |
| more patrio devotum dis manibus optulit caput, sol- | 20 |
| lemnemque familiae suae consecrationem in victoriae | |
| pretium redegit. |