| BELLVM GALLICVM | |
| Gallis Insubribus et his accolis Alpium animi | 1.20.1 |
| ferarum, corpora plus quam humana erant, sed— | |
| experimento deprehensum est, quippe sicut primus | |
| impetus eis maior quam virorum est, ita sequens minor | |
| quam feminarum—Alpina corpora umenti caelo edu- | 5 |
| cata habent quiddam simile nivibus suis: quae mox ut | |
| caluere pugna, statim in sudorem eunt et levi motu | |
| quasi sole laxantur. hi saepe et alias et Brittomaro duce | |
| non prius posituros se baltea quam Capitolium ascen- | |
| dissent iuraverant. factum est: victos enim Aemilius | 10 |
| in Capitolio discinxit. mox Ariovisto duce vovere de | |
| nostrorum militum praeda Marti suo torquem, inter- | |
| cepit Iuppiter votum; nam de torquibus eorum aureum | |
| tropaeum Iovi Flaminius erexit. Viridomaro rege | |
| Romana arma Volcano promiserant. aliorsum vota ceci- | 15 |
| derunt; occiso enim rege Marcellus tertia post Romu- | |
| lum patrem Feretrio Iovi opima suspendit. |